CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 287691 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/287691.

Nodus 287691 in documento crijev-i-carm-1678.xml


15. Flauilla mea ambrosia, Meum delicium ac melos, Fauos mellis Hymetii Dulces ulterius sapis, Quae dulcedine praeteris Meracissima defruta, Atque uuas apiarias, Palmarumque uirentium Maturas cariothides, Illo nectare dulcior Hyblaea quod arundine Et canna Oebosia coit. Tuum quilibet osculum Mallet quam cyathum Iouis; Tuum carpere flosculum Mallet quam solium Iouis.