CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 286672 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/286672.

Nodus 286672 in documento crijev-i-carm-1678.xml


10. Siccine decaeptos contemnis, Flauia, diuos, Nec metuis sanctam contemerare fidem? Sic frustra est dextrae data dextera? Quaeque recaepit Te modo uenturam, Punica lingua fuit? Ast ego caelestes cordi tibi meque putabam Credulus et uerbis pondus inesse tuis. Tu potius sequeris periuria, linquis amicum, Et rapiunt celeres irrita uerba nothi. Scilicet ultrices mendacia plectere Diras Nescis et memores criminis esse deas? Fictum Acheronta putas? Furiarum uerbera rides? Et tibi Tisiphone creditur esse iocus? Quod si perfidia est nullis obnoxia poenis, Innocuum crimen quodlibet esse rear. Sed potius refugis reminiscere Tantalon undis, Qui poenam merito perfidus ore luit; Laomedontaeae subeant periuria linguae: Falsa fides nullo tempore inulta fuit. An, rogo, te credis peccare impune quod ultrix Non subito est dominae noxia poena suae? Reddenda est, mihi crede, tibi cum foenore merces Et mora supplicii persoluenda tui. Sed mea dicta, precor, uanescant irrita: poena est Si qua luenda tibi, sit precor illa leuis. Nec si durities adamantina corde rigeret, Nec si pectoribus saxea fibra meis, His grauiora precer demens, uel si qua precarer, Optarem in nostrum cuncta redire caput. At tu perfidia gestis atque improba gaudes, Vatis et exitio pasceris ipsa tui, Meque ita decaeptum rides uictrixque triumphas, Callida iam regnas fraudibus ipsa meis. Accedunt damnis ludibria, criminis auctor Debuerit quamuis rectius illa pati. Scilicet alterius sequitur me poena nocentis, Et duplici noxa culpa aliena mea est. An, rogo, iuranti peccat qui credit amicae? An, quaecunque magis peierat, illa rea est? Sed sic elapsam manibus praedam obicis hosti Et te detractam faucibus esse meis. Quem tamen ipsa refers hostem? Quid praeter amicus Quem tu fallebas, perfida, fidus eram? Exuuiis quid enim reducem remeare recaeptis Te memoras? Quaenam iusta trophaea refers? Quid, rogo, per scelus et periuria mille triumphas? Haec indigna tuum gaudia crimen habet. Periuram non esse sat est. Sed fama paratur Atque ex insidiis gloria magna meis. Quin potius cessas inhonesta laude placere Atque hanc perfidiam dedecus esse putas? Quin rata uerba facis et fallax uoce bilingui Nunc homines parcis, nunc uiolare deos? Quae si seruasses10,53 seruasses Agić: seruasset promissa, quid inde perisset? Quod poterat damnum basia sola sequi, Qualia dilecto siue unica nata parenti, Seu dare cognatis gaudet adulta soror? Haec saltem – si non istis meliora – dedisses, Quae mihi de medio lapsa fuere sinu, Quae mihi anhelanti sunt pene refixa labello, Quae prohibet cupido stulta puella uiro, Qualia et inserto certat decerpere rostro, Garrula cum uerno tempore prurit auis. Haec mihi fallaci rapuisti basia lingua Et quae fingebam gaudia mille modis. Sed quid ego accusem blandae periuria linguae? Sum reus et plector credulitate mea. Tot bona non subito exciderent si cautior essem: Stultitia e manibus lapsa fuere meis. Non ego pro certis incerta capessere rebus Debueram et uerbis credulus esse tuis. An male certus eram quod inania semper amantum Et uento et liquida dicta notentur aqua? Non tamen haec impune uident periuria diui Nec sunt caelicolis crimina nostra iocus. Esse quidem aetherea numen non fallimur aula, Testantur summum fulmina missa Iouem. Nec tanti peccare tibi ut, Flauilla, pauescas Siderea quotiens intonat arce Pater. Vos tamen huic primum peccanti ignoscite, diui: Vlterius crimen praemia digna ferat.