CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 285571 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/285571.

Nodus 285571 in documento crijev-i-carm-1678.xml


5. Me tua Sithoniis certantia colla pruinis, Aemula me puris lumina sideribus, Me similes auro crines et eburnea ceruix Ingenuusque color uiuaque forma capit, Nec lenocinio fuci quaesita uenustas, Sed tua, quam labes nullaque menda notat. Me tua simplicitas, Paphias imitata uolucres, Quique uerecundo est sanctus in ore pudor, Denique me niueo cognati in pectore mores, Me dotes animi corripuere tui, Qualia credibile est caelestes dona benignos, Non matrem decimo mense dedisse tuam. Illecebras quid enim, quid uerba iuuantia dicam? Aut quod olorino stillat ab ore melos? Quid referam doctae studiosas Pallados artes Atque tuas dociles plectra mouere manus? Quid referam uernos spirantia basia flores Quaeque magis Tyrio murice labra rubent? Cetera quid referam, Pallas quibus innuba posset Coniuge cumque Iovis cedere nuda Venus,5,19-20 Cetera .. Venus in margine: Caetera quid referam, quibus innuba cederet olim / Pallas cumque Iouis coniuge nuda Venus? Si modo deposito certare pudore tulisses Pastorique tuum credere nuda latus, Spectarique libens cuperes impune, nec esset Te quoque ceu nudas poena uidere deas. Immortalis ero si te sine ueste uidere Perspicuam liceat proditione tua. His desideriis infirmor saucius et me Copia, te praeter, nulla leuare potest. Haec me uota tenent, nec mallent sidera quam te Cernere praesentem lumina nostra deam. Quae conspecta Iouem solio deducere ab alto, Quae possent magnos sollicitare deos. Haec eadem nostrum ualuere infringere pectus, Haec laqueis animos implicuere meos: Nec mihi uentosi fastus animique superbi, Nec mihi patritii sanguinis altus honos, Nec mihi nunc Phoebus cultisque Elegia capillis, Nec prodest rauco Calliopaea sono. Omnia sub pedibus duri calcantur Amoris, Omnia sunt solea trita, puella, tua. Scilicet et Phoebum campis armenta Pheraeis Ducere et agrestes incoluisse casas, Nuncque Iouem pennas, nunc falsi cornua tauri Summere – si uera est fama – coaegit amor. Nec mea nunc Eratho munus seruile recusat, Nec dedignamur ferre, puella, iugum. Ite procul fastus, ficti procul ite Catones, Et personatis horrida barba genis: Non hic consiliis grauibus uultuque seuero – Mollibus obsequiis conciliatur amor! Obsequio pronus currentia flumina tranat, Vincit et aequoreas saepe natator aquas. Obsequium Lybicos fecit parere leones, Fecit et Hyrcanas succubuisse feras. Obsequium lentos declinat ab arbore ramos, Obsequium flecti robora dura facit. Hoc placidum numen quid non superabile reddit? Quid nequit officiis demeruisse suis? Hoc, mihi crede, potest homines superare deosque, Excutere et blando tęla trisulca Ioui. Tu quoque, ceu docti sub pollice caera magistri, Flectere adsidua numinis huius ope, Flauia, si scopulis sis durior; aspera nec tu – Obsequium nobis auxilietur – eris!