CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 285148 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/285148.

Nodus 285148 in documento crijev-i-carm-1678.xml


4. Quid tibi uis blando, pulcherrima Flauia, uultu? Quid tibi cum Musis, ambitiosa, meis? An cupis atque meo celebrari carmine gestis Teque iuuat libris regna tenere meis? Propterea multo collum circumfluit auro Atque opulenta tuus balsama crinis olet; Neue tot ad strepitus armorum et caede rubentes Accingar pugnas et graue Martis opus, Ad tua depositis praeconia uendicor armis Praeque Iouis taelo forma canenda tua est. Sic Venus exarmat Martemque effoeminat ipsum, Proh pudor, et sexu debiliore capit! Me quoque conuellit: uiden ut Cythereia myrthus Exclusit laurum, Martia serta, meam, Nec fera sanguinei uacat hiscere praelia Martis, Sed iubeor curas euigilare leues? Quoque magis pateant obprobria, prodere cogor Crimina nequitiae dissimulanda meae. Ergo mihi toties uultus offerre uenustos Desine; blanditiis, Flauia, parce tuis, Nequa sinistra meum perstringat fabula nomen, Differat et uulgi uoxque leuisque sonus. Quis uero fera bella canat Martisque furorem, Si mihi me uultu surripis ipsa tuo? Quis sparget flammas, quis hyantia uulnera dicet, Quis lituos aut quis classica pulsa ciet? Quis cantu audaces animare in proelia turmas, Quis queat hostiles conseruisse manus? Quis spolia eripiet donisque onerabit opimis Castra? Quis undantem sanguine tinget humum? Parce igitur uati, uultu saeuire uenusto Desine; uisceribus, Flauia, parce meis! Vt uidi, ut perii, et stipulae leuis instar acerui Exarsi uenas igne bibente meas! Exarsi inque meo uiuaces sanguine flammas Ignis inextincti uentilat acer Amor. Excubiae uenere truces, procul ocia cedunt, Et curae insomnes peruigilare iubent. Parce tuo uati, uultu saeuire uenusto Desine; uisceribus, Flauia, parce meis! Iam nullae siluis galeae, iam nulla refulgent Arma nec aeratus fulgurat ullus apex, Hostica nec caelsas meditatur scandere turres Turba nec aptantur moenibus harpagones. Non faber extendit gladios, mucronibus iras Addit et obtusos cotibus exacuit. Scuta uirum atque enses cecidere e carmine nostro Et rapit imbellis Martia taela Venus. Parce tuo uati, uultu saeuire uenusto Desine; uisceribus, Flauia, parce meis! Scilicet haeroum laudes regumque ualebunt, Proelia totque ducum uendicat unus Amor, Neue ferocis equi ferientes inguina Parthos, Tristia nec duri pocula Massagethae, Neue canam stratos Phlaegraea ualle Gigantes, Saeua nec igniferi taela trisulca Iouis. Attenuata lyra est, fortes fugere cothurni, Atque Sophoclaei detumuere pedes. Ille ego magnanimum qui facta attollere regum Et sueram grandi bella tonare tuba, Nescio quo iaceo misero depressus amore, Nescio quis tetigit nubila corda furor. Vrror ut Assyrii templis urruntur odores, Vt uolucris nidis urritur una suis. Nec magis ad solem glacies nec caera liquescit Cum iuuat et flammas nutrit adusta suas. Vrror, io, uates! Venus o, molire triumphos, Regnet et ex nostra fraude triumphet Amor! At uos, Pierides, nostras expellite curas, Et prohybe tantum, pulcher Apollo, nefas, Vel tu sollicitos, Liber, compesce furores Victor et angores dilue, Bacche, meos! Vosque simul, dum plaga recens, dum uulnus, amici, Hoc uitium uestris pellite consiliis. Quod si quis tales sedabit pectoris aestus, Taurominitanas ille reponet aquas, Auertet Tityi uolucres, Ixiona soluet, Tantaleoque auidam pellet ab ore sitim, Sisyphiae molis sistet reuolubile pondus, Belliadumque urnas obstruet ille cauas. Denique, si qua queunt medicamina tollere pestem, Demere et infamem pectore nequitiam, Non ego Caucaseas uerear calcare pruinas, Siue Lycaonias comminus ire niues. Dum graue seruitium fugiam dominumque potentem, Ibo ego Rhiphaeo qua coit unda gelu, Seu pedibus carpam terras, seu caerula remis: Terra dabit faciles nec minus unda uias. Me nullae salebrae, fastigia nulla grauabunt, Nulla meos laedent auia saxa pedes. Ensifero nec si quatietur Orione caelum Et maris Ionii saeuiat ira minax, Non ego terrebor, me corda Typhoia quamuis Ore uel afflarit saeua Chimaera suo. Stat cunctos casus et summa pericula rerum Voluere, stat flammas, frigora dura pati; Stat mundi extremo me ponere cardine et ultra Humanos, patitur si Deus, ire gradus, Dum mihi libertas reuocetur pristina dumque Nulla notet cineres fama sinistra meos.