CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 282632 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/282632.

Nodus 282632 in documento crijev-i-carm-1678.xml


19. Nunc ago Natalem Christi, Gradaee, nec illum Quem sibi pacato gessit in orbe Deus: Nam Christo nascente fuit pax alma per orbem, Ast ego perpetior bella nefanda domi. Bos stabulum Christi sociusque adflauit asellus: Adlatrant stabulis ora canina meis. Ambrosioque Dei uagitu parua sonabant Tecta: meis carcer questibus ecce tonat. Confessa est nox illa diem meliore sereno: Nox mihi perpetuo est una futura situ. Mystica stella Deo et sidus natale refulsit: Interdicta meis sidera sunt oculis. Pastoresque pium cantabant numinis ortum: Tota domus nostro carcere moesta gemit. Seruabatque nouus cunabula sancta minister, Quicunque ad partus fulguris instar erant: At nos carnifices seruant dirusque satelles, Adsueta infandis turba ministeriis. Caelestisque chorus mundi cecinere salutem, Laetitiamque aegit terra polusque nouam: Quid nisi compedibus, ferro et stridore cathenae Hic locus horrendum, flebile, triste sonat? Expositumque palam Christi praesepe patebat: Clauditur inuicta ianua nostra sera. Ergo ego Natalem nequeo sentire beatum, Sed mihi lugubri tristior ille die, Siue Parasceue seu Christi funeris instar, Nec Natalitiam dignus habere notam. Non malefacta tamen uitae probrosa piamus, Nec reus incaesto dicor adulterio, Nec Catilina feror, nec Verrhes improbus idem, Nec dicor patriae Sparthacus esse meae, Sed Brutos Traseasque sequor, nec fundere uitam Pro patria aut dubitem procubuisse mea. Ipsa, nouerca tamen, genitrix mihi – pro pudor! – ecce Non meminit matrem dedidicitque piam. Innocuum quid enim tenebroso in carcere clausit, Aut tantum linguae simplicitate reum? Non multis uitae nocuerunt crimina: nobis Linguae libertas et pia uerba nocent. Scilicet haec nostri sudoris idonea merces? Hoc precium uati reddis, Apollo, tuo? Qui licet accuser uerbis peccasse proteruis, Dote tamen propria lingua redempta mea est, Quae modo Pannonici decorauit funera regis, Quae patriae totiens officiosa fuit. Non tamen hoc facinus dicam patrasse senatum, Qui me praecipuo semper amore colit; Facta simultatis luimus morsusque malignos, Huc me in pistrinum Liuor acerbus agit. Qui Christum adfixit trabibus sanctosque cecidit Saepe uiros, uitae parceret ille meae? Sed qui nunc gaudet, uexabitur ille uicissim, Vertet et in proprium dira uenena caput Et sua tabifico lacerabit uiscera morsu Cum modo candorem nouerit ille meum. Nam mihi purpureum solem spectare licebit Cum quater umbriferis Luna recurret equis. Tu uero, o caeli Natalem habiture serenum, Exemplo uulgi pectora disce meo!