CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 282188 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/282188.

Nodus 282188 in documento crijev-i-carm-1678.xml


16. Quos Veneti misit prudentia magna senatus Iuraque patritiae conspicienda togae, Hos tua nunc dapibus, Princeps, ueneratur opimis Claraque deliciis accipit aula nouis. En quanto splendent conuiuia structa paratu! Vix capit innumeras mensa superba dapes. Vix, puto, splendidior domus haec aut structior esset, Acciperes mensis numina magna tuis. Nil tectis uulgare tuis: conuiuia sunt haec Regia, sunt magno fercula digna Ioue. Quid mirum? Veneti maiestas tanta senatus Cum superis digna est accubuisse deis. Ambrosias haec mensa dapes, haec maxima caeli Numina conuiuis prouocat aula suis. Aurati hic calices et uasa argentea fulgent, Quaeque Scopae credas pocula ficta manu, Quicquid et artificum regale toreumata gestant Atque Cleantaeas prouocat arte manus, Ingenium docti possent quaecunque Myronis Summere, Phidiaca digna uel esse rota, Aut ueteris possent mentiri Mentoris artes – Aedibus id, Princeps, cernitur omne tuis: Altilium et quodcunque sagina domestica pascit, Et quascunque feras sylua ministrat aues, Egregium et quicquid dominus finxisse culinae Artificisque manus ingeniosa potest. Aethiopes nigro tales perhibentur in aestu Conuiuae mensas explicuisse Ioui. Callida uix tales ducibus Cleopatra Latinis, Splendida seu Phrygio struxit Elisa uiro, Clara fuit tanto nec Caesaris aula paratu, Aut Corcyraei regia mensa ducis. Denique uix tanta quicquam est instructius aula, Nec coetus caelo dignior esse potest.