CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 281990 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/281990.

Nodus 281990 in documento crijev-i-carm-1678.xml


15. Orator uobis Scythicum mittendus ad axem. Quis regis sacras dignus adire domos? Augebit placidis qui regia dona Camoenis, Cuius bis gratum carmine munus erit. Nam blando ornatum sermone decentius aurum est Et laude adiecta maius habet precium. Contra illaudatum uerbis sordescit ineptis Et fatua munus rusticitate perit. Ergo licet donis princeps capiatur opimis, Non tamen ingenii negligit ille decus. Ingenii dotes non negligit ille superbas, Vincitur et docta conciliatur ope, Carminis et blanda capitur dulcedine: ut aurum Diues, sic Musas ingeniosus amat. Bella inter galeasque truces lituosque sonantes Temperat Ausoniis Martia castra modis. Indulget Latiis rex inter castra Camoenis Et pariter Musis militiaeque uacat. Gorgone sic pugnax Tritonia praesidet armis, Ingenuas artes non minus illa colit, Siue sagittiferos Turchas fortesque Ceruchos Siue rebellantes fulminat ense Gethas, Siue cathenati calcat fera cornua Rheni, Digna gerit Musis, carmine digna gerit. Non igitur uobis Scythicum mittendus ad axem, Vt puto, qui Musis eloquioque caret. Tale quidem elinguis faciet uilescere munus Qui regem titulis demeruisse nequit. Carior est auro titulus, potiora tributis Vatum scripta bonis regibus esse solent. Hic igitur tribuendus honos doctisque probisque: Indignum uobis mittere crimen erit. Virtute et merito, non ambitione legendus, Gratia nec peccet patritiusque fauor. Non hic Illyrico, uerum sermone Latino Gaudet Romanos rex imitatus auos. Quid nisi sermonis crassi pinguisque Mineruae Saxeus et statuę marmoris instar erit? Quare agite, o ciues, suffragia uestra potentem Lingua oratorem consilioque legant, Foenore qui magno cumuloque rependet honorem, Non qui decoctor muneris huius erit. Quod si, patritius pariter uesterque poeta, Tale oratoris munus obire legor, Roma Quirinali tribuit quam uertice, non haec Dedecori uobis laurea uatis erit.