CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 281907 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/281907.

Nodus 281907 in documento crijev-i-carm-1678.xml


14. Sanguine quod surgis Romano, hinc, Barbe, tuorum Ostentare potes pontificale genus, Gloria, ni fallor, magna est; noua gloria maior Quod Venetae pars est conspicienda togae. Nam meruisse omnes simul et uicisse uideris Quos decorat proauos aenea barba tuos. Nec minus et Veneto rerum iam stante senatu Principe Romanos stare putamus auos. Adde quod in uobis augescit Romula pubes, Gaudet et ornari posteritate sua, Quod uestrae nulla est permissa licentia plebi, Iura nec ambiguus publica ciuis habet; Sed neque patritius uilis contemptor acerui, Iustitia populum sustinet esse parem. Ergo quis indignos proauito culmine credat Quos patriae proceres educat aula tuę? Qui sibi cognatos quoties rexere Quirites, Accepere nouum culmina sancta decus.