CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 281778 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/281778.

Nodus 281778 in documento crijev-i-carm-1678.xml


12. Epitaphium eiusdem Cum Leonora nouum properaret ad aethera sidus, Certamen stellis omnibus una fuit. Tale ad spectaclum caelo pendente, uicissim Hesperus atque Arctos hanc meruere ducem. Nam primum Arctoae censetur origine stellae, Sed mox Hesperii sanguinis illa fuit. Moesta quid ergo tuam ploras, Isabella, parentem? Quae regina fuit, nunc Leonora dea est.