CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 281516 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/281516.

Nodus 281516 in documento crijev-i-carm-1678.xml


10. Non quia communi sortitus origine nomen Turcharum aut sanguis barbarus esse uelis, Francisce, o gentis Gonzagae nobile sidus, Omine sed certo Turchus ubique sonas. Nam, uelut inuictis tribuit Germania Drusis, Victori aut nomen Dacica terra suo, Aut sua Scipiadae dedit Affrica, Creta Metello, Praescia sic generi fata dedere tuo. Nam tua uenturae uox est praenuncia sortis, Debentur sceptris Turchica regna tuis. Nomina sic olim magnis celebranda triumphis, Quae modo sors tribuit, prospera bella dabunt. Quid mirum? Sanctae superatum munere pacis Vinci a Gonzaga principe posse doces, Qui modo, dum meritis tecum certare laborat, Attamen officiis uincitur ille tuis. Nec tibi largitor par est, sed cedere passus, Europam atque Asiam iactitet ille licet, Qui tibi muneribus tantis, licet auctio fiat Turcarum regni, praeualuisse nequit. Haec prima est pacis uictoria, proxima bello: Mox tibi finitimus Turca triumphus erit.