CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 280162 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/280162.

Nodus 280162 in documento crijev-i-carm-1678.xml


3. Si qua impacatos fluctus experta carina est, Non temere e portu sustinet ire suo. Te tamen, o Princeps, retinacula nulla morantur, Nec semel expertae cura remordet aquae. Atque utinam non te simulati rumor asylli, Foederis et ficti fabula uana trahat! Vt sit uera tamen, quota pax, quae praelia difert, Temporis ut crescant commoditate sui? Haec fato – mihi crede – suo reparabilis hydra est, Per mortes gliscit fertilis illa suas, Sic damnis recidiua suis crudescere gaudet Dum superest tanti fons et origo mali; Ergo renascenti parcas confidere donec Herculea fiet tota cremata manu. I tamen, Ausoniae gentis decus, obuia quamuis Mitescet uultu saeuior hydra tuo. Te Triton uectare cupit, nec gratius ulli Piscis Arionius terga premenda daret. Iam tibi caeruleae cupiunt seruire puellae, Cymothoe thalamos optat inire tuos. Teque suum generum quo non emat aequore Tethys? Dotalis fieri quaelibet unda uelit. Ipsa Venus peplum, caeston dabit ipsa iugalem, Quo mare, quo rabiem temperet, Eure, tuam. Sed neque formosis nimium capiare lacertis, Saepius et blandae uincula rumpe morae. Non tamen abstineas cursu: licet horridus Auster Ingruat – ipse tuo sidere tutus eris; Nauta uel alcyones prae te rogitare recuset – Tu tibi Cassiope, tu tibi Castor eris. Quod si dilluuium Pyrrhaeaque saecula cernis, Seu puer igniferis deuius errat equis – Hic tibi certa quies, in culmina nostra recurras, Neue salutifero degere parce sinu. Huc trepidus redeas; caelum turbante Typhoeo Aeternos fama est delituisse deos. Tu quoque Phlaegraeum si rupto monte uidebis Agmen et horrisonas prosiluisse feras, Eia age, rumpe moras subitos molire regressus Et patriae fugias monstra nefanda tuae. Praestat Auentinum furem et Busyridis aras, Ismarii stabulum praestat adire ducis, Aut mage Sardiniam et Scyronia saxa frequentes, Horrendi uideas saxa uel Antiphatae, Caucaseasque niues et inhospita saxa Promethei, Siue Thomitanae templa uetusta deae, Quam iuga Gargani, aut Veseui incendia montis Quaeque Gigantaeo bella furore fremunt; Nedum poeniteat cinctus spectare decoros Seu mage Rhacusae moenia tuta meae. Monstra sed aereis uanescant irrita uentis Et sint ominibus pondera nulla meis. Sunt neque enim, fateor, nostra hibernacula tanti Quo liceat profugi principis ore frui, Vt scelus infandum uideas exulque relinquas Captiuam famulis gentibus Italiam.