CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 279948 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/279948.

Nodus 279948 in documento crijev-i-carm-1678.xml


2. O breuis, o uelox fugitiuaque, Pausa, uoluptas, O nimium uitae gaudia uana meae! Quam uariis ludor per inania uisa figuris Et capior somni credulitate leuis! Hoc erat ambrosiam quod rebar et esse deorum Pocula, quod fallax umbra soporis erat? Aeger ut incassum fęlix intercute morbo Per somnum oblatis exhylarabar aquis, Incertum an uigilans, animi dum caeca uoluntas Consilium ut frenos acer obaudit equus Et ruit in praeceps, brutis obnoxia tantum Sensibus, imperii nobilioris egens. Qualis et ammisso moderamine puppis aberrat Atque gubernaclis fluctuat orba suis, Talis in abruptum me deuius error agebat Et deturbatum mentis ab arce meae. Parce tamen, parce, o, si te non Caucasus horrens Procreat aut Scyticae tristior ora plagae, Nec fera Centauri aut Lestrigonis educat aula, Nec lupa, nec nutrix ulla leaena tua est, Sed pia concepit tellus, et amabilis, inquam, Vnda per ora nouem lene fluentis aquae, Mox immortali sanctoque sub ubere fotum Nutrit in ambrosio Deiopęa sinu! An placidas contemnis aquas et amoena fluenta Stagnaque natalis desidiosa soli? Paullatimque aboles radicitus indole prima Quos docuit mores sanctior unda pios, Inque nouam rabiem gaudes et sponte propinqui In tempestates degenerare maris? Hinc, uelut Aeolio Boreas animosus ab antro, Dilaceras nostrae carbasa tenta ratis; Nominis usque adeo pertaesum est meque fatigas Durior o quouis, Pausa, labore mihi. Quid tamen immitem querimur? Pellacia damno est, Tetrior illecebris nulla procella tuis. Nec mage Syrenum cantus laetale uenenum est, Nec qui Sardoo risus ab angue uenit, Nec te praetenta fallacior hamus in esca: Haec tua sunt uirus dulcia mella meum. Hinc mihi te rabidis praestat saeuire procellis, Neue meae fias aura secunda rati. Quin et Vlyssaea iuuat obsurdescere caera Ne capiar blanda uocis ab arte tuae. Laetalesque cibos quibus escor et omnia certum est Raetia tendendis prompta cauere dolis. Siue opus, auctores oculos mihi criminis huius Effodiam, tanti semina prima mali, Siue ueneficiis purgabile pectus amaris: Vt ualeam, quae non tetra uenena bibam?