CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 279383 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/279383.

Nodus 279383 in documento crijev-i-carm-1678.xml


11. Rhacusium, quod me ueteri praeponis Homero, Quid nisi Thersitem pluris Achille facis? Quid nisi mellifluo culices dominantur olori Et tenuis magnam uincit auena tubam? »Quod tamen, ut par est, Syllae centum ora rapacis Artificemque suum ficta Chimaera decet, Te quoque commendat dicendi copia: uerum Quod censet, nulla lance tuetur Amor.«