CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 278872 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/278872.

Nodus 278872 in documento crijev-i-carm-1678.xml


7. Ad Marianum de musica Quę tibi torpentes ignauia fluxit in arctus? Quae te paulatim uictrix lasciuia totum Vindicat? Vsque adeone tuam patiere iuuentam Imbelli torpere sono? Languescere nunquam Cessabis monstris muliebribus? Vsque perennis Desidiae reus esse uelis? Quin protinus omnes Pruritus ualuisse facis, tentigine tanta Ac scabie et morbo ne tu miser usque labores? Sic, puto, sic semper laxabere, sicne fatisces Perpetuum? Quin tu subito colliria poscis Et patulam opturas medicato uellere frontem, Aut pice rimosas et hyantes obstruis aures, Seu tu Dulichia mauis surdescere caera, Quando aliter tetras, Acheloia monstra, uolucres Infęlix Siculique latus transire profundi Haud impune potes? Quod ni, Mariane, dolosae Hoc lenocinium uocis pestemque canoram Effugis, Aethnaeis scopulis saxoque Sicano Surdior, allectus cantu dulcique ueneno Syrenum et captus iucunda fronte peribis, Vt qui Sardoo moriturus ridet ab ictu. Quod si consiliis aperire salubribus aures Forte meis praestat nec uatem surdus obaudis, Irritamentum pruritus ocyus aufer Segnitiemque tuam cytharaque aegrescere inerti Foemineis parcas monstris, nec te mihi scurram Nec mollem praestes cytharoedum siue coraulem. Scilicet his tantum nugis decurritur aetas, Hoc tirocinio uersare, hac gymnade gaudes? Hic sudor puluisque tuus? Quando has mihi debes Primitias, quando haec documenta impuberis aeui? At cur non potius, quibus haec muliebria cordi Monstra uiri – seu uos potius dixisse puellas Conueniat facilesque nurus et coniuge dignas – Segmentum geritis, multitia, flammea, mitram Aut tereti fuso lanam exercetis herilem Filaque sputiferis trahitis praemorsa labellis? Cur non, o uestri generis sexusque rebelles, Nubitis, haec ubi uos taciti contagia morbi, Haec scabies archana iuuat? Quod tuberis unquam, Quod genus urticae, boleti herbaeque salaces, Exacuunt teneros, quantum haec lasciuia, lumbos? Scilicet his Priami lorum, Titonia siue Hernia Nestorei seu ramicis hyrta moratur Entherocella modis, seu pontificale pilosum Inguen et hircosus nequeat iuuenescere penis? Quae non insolita tentigine uermicet imis Visceribus scabies morboque libidinis arctus Perfluat, audita turpis prurigine cantus? Ergo animum mollire caue cytharaeque salacis Auersere modos, tremularum et desine uocum. Vox blanda et nequam digitos habet, illa per aures Pertentare solet demissa et scalpere lumbos Atque titillatos aufert tentigine sensus. Vt tamen obscaenis similes gannitibus odi Et dignos meretrice sonos mollique cinaedo, Sic minus absurda nec amabile uoce boantes Exaudire uelim atque ululantes uoce ferina Et uasto clamore Getas Cymbrosque frementes. Vt toruam fugio pestem, sic debile carmen Eneruesque modos. Vox efferat altera mentem, Altera debilitat. Medium simplexque probamus; Semiuirosque Phrygas et rustica pectora uito. Vox tamen ambrosia quandoque et nectare dulci Dulcior Hyblaeisque fauis fluat, illa dolores Mitiget et fletus dulcescere cogat amaros, Illa salutares somnos mortalibus aegris Alliciat morbosque graues saeuumque laborem Paulatim leuet et sudorem abstergat anhelum. Illa domet rabiem et furiales temperet iras Immitemque animum et saeuae corda aspra nouercae Leniat, illa Iouem exarmet iam fulmine in ipso, Et prece conciliet manes hominesque deosque. Illa etiam somno torpentes excitat arctus Accenditque uiros laudum face et asperat iras Ingentes, pulcramque docet per uulnera mortem Pro patria et laribus, pro libertate pacisci Et procul ignauum fugat imperiosa pauorem. Tu tales imitere sonos uocisque manusque Quae castos uatesque decent nec parce pudicae Ingenuaeque lyrae. Nec si per turpia laedor, Iccirco cantus uitae morumque magistros Fastidire uelim: mores et Dorica laudo Carmina Pythagoraeque sonos ritusque Laconum.