CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 278353 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/278353.

Nodus 278353 in documento crijev-i-carm-1678.xml


6. Fratri Francisso pro poetica Si quibus humanae cognata poetica menti Contigit, aethereis est sedibus insita seque Cęlitus esse probat, pariter mentisque suique Auctorem testata Deum, quis munera diuum Insimulet, Francisse? Quis arguat aetheris alti Particulam et caelo quicquid bacchamur ab alto? Quis rudis, ignarus, simplex, mysteria nescit Summo uestra polo manare et amoris inurri Corpus in humanum diuini uulnera? Quorum Francissus ueram faciem monimentaque gestat Quae uolucer depinxit Amor; nam uulnere caeco Saucia mens pariter corpus consauciat ipsum Inque uicem patitur contagia corporis aegri. An, rogo, fatidicis mens est aliunde Sibyllis Praescia uenturi et priscis exorta prophetis? Aut alio uates de fonte uenire putandum est Et sacros animum mentemque haurire poetas? Nam si crimen erit cantare et pangere carmen, Cur Moses paeana canit per hyantia uictor Aequora transgressus, medio discrimine ponti Fissilis et sicco noua per diuortia limo Perque intercisis nudatum fluctibus isthmon? Cur, inquam, populi detracti e faucibus hostis Carmina uicinus persultat ouantia dulci Nectare tam facilis tentoria pascere Syon? Quis puer exultat per uasta incendia et inter Ludit anhelantes inadusto corpore flammas Exarmatque ardore faces piceosque furores Temperat et iustos fornace absoluit alumnos Aethereum triplici modulantes carmine Regem? Quorum obmutescunt concentibus omnia miris Naulia, sambucae, nec uox interstrepit ulla, Aut interpellat pubem medio igne canoram, Non clangore tubae, non ausis hiscere bombis. Nam quid adulterii commissa piacula dicam, Caedis et adiectum facinus per carmina solui, Dauiticasque preces per iambos supplice cantu Currere? Quid tenero lasciuas pollice cordas Foemineasque faces et mystica uulnera regis Aut decantatos referam Salomonis amores? Caetera quid referam tot uatum oracula sacram E caelo spirare fidem per carmina? Vates Sic Hieremia canit recutitae immania gentis Portendi scelera et casus instare supremos Carnifici populo et longe uentura suorum Praeuenit excidia praesago et praecoce luctu. Non secus Emanuel, »Nobiscum numen«, et ipse Virginei partus praesagia uersibus edit, Aetheris et summi mysteria pandit Esaias Totque alii uates Superum responsa canoris Spirauere modis per amica poemata caelo. Ipsa etiam Genitrix, maris inscia, Voce marita Viscera casta grauis, Verbo desponsa iugali, Laetitiam prodit per carmina, quae sibi subter Pusio concaeptus caeci sinuamine dictat Ventris et exultat materna per ora profari Anticipatque suos uagitus carmine dulci. Argumentosus dices fortasse: »Nec artem Culpo, sed artificem seu quisquis adulterat artem.« Nos etiam culpamus idem. Mihi peccat abusus Artificis pariter; neque enim, deluditur ullus Si medicus, medicina rea est. Damnanda uidetur Nec mihi relligio iurataque regula si quis Delirat collega tuus pede deuia uarro Sectatus pronisque ruens ambagibus, ut fit, Mille ueneficia et magicas tentauerit artes. Contemplator aquas, sunt muneris omnia quarum, Vt persaepe ruant immane frementibus undis Dilluuioque suo segetes, armenta, colonos, Omnibus exitio confundant omnia passim; Non tamen iccirco nobis inamabilis unda est Singula cuius ope et potu recreantur amoeno. Ignotum brutis animantibus inque repertum Nonne uides ignem? Primus qui more ferarum Pallantem lustris hominem sociauit in unum, Primus inhumano detersit saecula uictu, Cuius opis studia et mores artesque magistrae, Paulatim hinc etiam feelix opulentia nec non Tot bona fluxerunt, tot rerum commoda: seu quis Aedificat, terram seu uomere, classibus aequor Proscindit, frustra studio conatus inani Deficit ignis inops, flammarum immunis et expers. Qui tamen excoluit gentes hominemque poliuit, Syluestrem et cultu uitam meliore refinxit Squallentesque situs aeui spoliauit inertis, Saepe uides docilem confundere sacra profanis, Vrbibus et sanctis inferre incendia templis Sacrilegumque ignem uiolare altaria diuum Exitioque frui. Quod si tibi fabula mendax Quid Phaethontaeus tulerit flagrantior ignis, Saltem arsura docent supremis omnia flammis Fata quod exitium terris mundoque minantur. Non tamen inuisos ignes damnamus et usu Carnificem flammam nostro interdicimus; immo Nostra uiuit ope atque alimenta per arida gliscit Ardor et instaurat rediuiuas fomite uires. Cum passim uideas elementum impune foueri, Nec fraudi aut uitio est, nisi si quis abutitur igne. Tu quoque, Cyrnaeas si forte poetica taxos Mella uides redolere, fauos nec protinus omnes Nec Siculum nectar damnabis et Attica mella. Quod si materies promiscua peccat, habenda Num rea Calliope est, hominum diuumque uoluptas? Num si Trinacrias, Acheloia monstra, uolucres Sirenasque truces fugitamus ut acre uenenum, Non minus et caeli nobis innoxia Siren Declinanda, melos aut suaue nouemplicis aethrae Nec dulces Musas et amabile carmen amemus? Cur igitur Christi Francissus dogma secutus Vt moribundus olor supremo in funere fertur Nescio quos cecinisse modos? Nanque ipse Redemptor Et mundi precium, propiora piacula Christus Discipulos inter cantatis praeuenit hymnis. Idem Opifex rerum, Sapientia summa, probare Cuncta iubet, meliora sequi. Quis grata recuset Propter apes mella? Aut pomaria stultus ob inter Currentem spinam Pestique rosaria damnet? Nonne maritari cernis cum compare dulci Tristia et alternare uices per mutua? Verum, Lydius ut lapis, hoc ratio discernit ab illo, Atque subaeratum puro discriminat auro. Deprauari igitur quid mirum singula nec non In Chaos antiquum rursus confusa reuerti, Si non delectus melioris et optio fiat?