CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 278024 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/278024.

Nodus 278024 in documento crijev-i-carm-1678.xml


5. Eucharistia Mysticum, Panis uenerande, munus, Cuius in sacro nitet inuolucro Victima et mundi precium et Redemptor Maximus orbis; Pignus immensae pietatis, in quo Spiritum Sanctum Patriumque numen Seque largitus dator ipse munus Muneris auctor. Te suum terris specimen relictis Christus indulsit moriens et instar, Totus in Verbo sibi substitutus Omnipotenti, Totus introrsum semel euocatus Voce mandata Deus, integelli Panis extrorsum remanente forma Vndique tota. Integrum est cuius quota singulatim Portio nec plus capiente toto Quam minutali capis et pusillae Corpore micae. Plurimus nec plus geminusque centum Contines quam pars quotacunque partis, Multiplex idem uariumque idem – mi- rabile dictu! – Pristinum seruas. Odor est superstes Integer, tactu es quod eras, ademptum Est nihil, formam sed habes priorem; Te tamen intus Vertis in Christum, mage Christus in te; Qualis humanae precium salutis Soluit et lapsu reduci paterna Regnat in aula. Ergo maiestas eademque uirtus Panis et Christi, mihi rite salue, Inque personis tribus unus auctor, Vna potestas, Et salutaris cibus undecunque, Nectare antiquo meliusque nectar: Nanque tu praesens animi uoluptas, Corporis illa. Fonte nec totum meliore caelum Gaudet expleri potiusque nectar Haurit ac potu fruimur beati Vberis almo, Quo latus Christi fluit ingruenter Nec pias cessat saciare mentes Corpus auctoris referente Verbo Nectare plenum. Intus occultas latices beatos, Sis licet gustu uel odore nostris Sensibus panis similisque tactu, Fronte; recessu Intimo gestas5,53 gestas in margine: seruas hominem Deumque Atque in archanum penetrale condis Quantus in caelo es uel ubique rerum Virque Deusque. Ergo nos ingens recipis recaeptus, Tam diu cunctos habiturus in se Quam diu puro sine labe sensu Viuere cernis. Vtque fluxerunt elementa primum, Quae Chaos tantum fuerant inane, Vt simul facta est operante Verbo Connubiali Floris intacti pia Virgo mater, Sic Deum panis recipit latentem, Pura sacratur simulac per ora Christicolentum. Ergo, libamen, mihi rite salue, Pharmacum diris animi uenenis, Anguis antiqui medicina praesens Antidotumque. Pectoris puros tueare sensus, Nosque custodi sine labe, diri Hostis et uanos, quibus implicamur, Effice nexus.