CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 274936 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/274936.

Nodus 274936 in documento crijev-i-carm-1678.xml


2. Parasceue 2 Parasceue: Aelii Lampridii Ceruini poetae laureati Liber secundus. Parasceue Si mihi purgauit cunabula prima sacerdos Sacris, Christe, Tuis infantiaque imbuit ora, Nunc quoque sidereos mihi largius ingere fontes, Dum Tua sacra cano; neque enim mortalia posco Flumina, nec fragiles Cyrrhaeo e uertice laurus, Sed nectar de fonte tuo frondesque beatas E nemore ambrosio, nunc uero fellis amari Pocula, nunc spinis horrentia serta cruentis. Communes quid enim Tecum nunc deprecer haustus? Aut alios latices quam gens Iudaea propinat Funereus uates, tristis conuiua capessam, Aut potu meliore fruar? Potiora Falerno Haec, quamuis nigri teterrima pocula fellis, Sunt mihi; quae nostris potuerunt sola mederi Vulneribus uel quae mundo peperere salutem, Et Siculum nectar praestant et Hymetia mella. Tu quoque nobilior cunctis, quae sancta coronas Tempora, spina rigens praeacuta cuspide; quamuis Diuinam penetres per multa foramina frontem Atque immortali rubeas infixa cerebro, Non dubitanda tamen tua gloria. Nanque fateris Tu regem Christum, nec te gestare coronam Est dedignatus terrae mundique repertor. Te cruor aethereus, preciosior omnibus una Purpura nobilitat immortalique rubescis Murice, quae Christi moribundo e uertice fluxit. Nec potior laurus, nec te mihi ciuica, nec quam Victori miles praesenti e gramine carpsit. Tu tot castra semel defensa, tot oppida, uel tot Adsertos ciues, detractum et faucibus Orci Pensasti populum: precium tulit impia tellus Tale redemptori! Pariter mihi uertice toto Destillet cruor et praefixae cuspide sentes Frontem interficiant uel, si sum indignus et impar Erumnas perferre graues, pia uulnera saltem Mente geram et sancto meditatu saucier et me Nunc grauis anxietas tacito tortore flagellet, Admonitusque pii lacerent, impune nec unquam Securo tanti liceat meminisse doloris, Sed mihi sponte fluant lacrimae super ora perennes, Semper inexpleti gemitus nec pectore cessent Prosiluisse meo: questus et flebile carmen Tristis amem impendamque tuo pia iusta sepulcro! Nunc etiam nobis meliori tempora serto Exhylarare nefas: uel, si tam imbellis amaras Detracto sentes, saltem squalere cupresso Et frontem liceat funebri cingere taxo. Nec nisi quod pullum, plorabile, triste, capillis Nunc fas est horrere meis: in moesta liturae Verba cadant largoque natet mea pagina fletu. Nam neque nunc thalamos nec connubialia uerba, Nec Summi mandata Patris Vocemque maritam Nuncio, sed tristes perago pro tempore luctus. Quis Sinis, aut Scyron, uel torua mente Procustes, Quis, precor, Antiphates lacrimosis fletibus ora Temperet admonitu tali? Et quicunque cruentum Viderit et caesum per tot ludibria Christum Affixumque cruci et summo sudore rubentes Sidereos arctus? Quos nec laniare pepercit Gens Iudaea ferox, immanior omnibus una Gentibus et tanti rea sanguinis, ausa nefandam Christo inferre necem mortalia membra gerenti. Quis uero expediat facinus crudele, nefandum Carnificis populi, quod nec fera Tartara possint Suppliciis aequare suis? Mihi protinus omnes Horror habet sensus, mentem dolor eripit, ut Te, Immortale iubar, tignis pendere cruentis Aspicio! Quis enim tantum praedator acerbus Sustinuit uiolare decus? Quonam ore serena Consputa est facies? Virgis quo crimine caesus Et colaphis? Quis Te iudex permisit agendum In sanctae tormenta crucis? Tene ille magistrum Prodidit infeelix simulata per oscula Iudas? Tene sacerdotes insontem crimine falso Insimulant falsisque accusant testibus, in Te Fingere sacrilega mendacia mente laborant Ante profanatum Herodis Cayphaeque tribunal? Ergo ad Pilatum niuea cum ueste remissus Posceris ad mortem: ter praetor inhorruit atrox Auersus uultu scelus atque a sanguine iusto Abstinuit, media insontem testatus ab aula, Abluiturque palam et foedi purgamina poscit Flagitii, uerum furor increbrescere uulgi Augerique nefas rabidaeque insania plebis. Ter Christi innocuum gemmata uoce cruorem Natorum capitique suo furibunda poposcit, Addicti quod adhuc soluunt pensantque nepotes. Mox ubi quaesitum est, Barabam an dimittere Christum Malluerint, ut moris erat tunc luce profesta, Eligitur Barabas, Barabam una uoce reposcunt. Proh scelus! Humanae Barabas homicida saluti Praefertur Barabaque fuit minor optio Christus! O dirum examen populi, ferale, nefandum! Vilior atque infra Barabam est cui machina caeli Non unum collata pilum pensare ualebit. Progenies recutita, ferox, temeraria, nescis Sit quanti Christus, cuius uel fimbria pluris Omnibus est stellis! Illum tam multa per orbem Sunt testata Deum miracula, sidera, tellus, Atque illum mutum sensit mare. Nonne cometes Nascenti fulsit duxitque a sole recenti Munera portantes hominique deoque Sabaeos? Nonne illum sensere Magi, sensere Sibyllae Et uates cecinere tui praesensque Ioannes Praesentem digito monstrarat? Nonne reuixit Illius imperio et corpus uitale recaepit Cuius tabuerat nigro foetore cadauer Lazarus? Huius ope et redeunt plaerique sepulcris Elati, claudis gressus, sua lumina caecis Redduntur, surdis auditus. Nonne tumentes Per fluctus suspensa pedes uestigia gessit, Sidereas medio nec tinxit in aequore plantas? Nonne, ubi flumineo purgaret nostra lauacro Crimina, Iordanis refluo conuersa refluxit Vnda pede et caelo uox est audita sereno: »Filius hic meus est, demissus ab aethere summo, Hunc, gentes, audite!« Tamen, Iudaea propago, Dissimulas Christum et dira feritate laboras Affixisse cruci: quae monstra, quid improba confles Flagitii, nescis. Quanto correpta furore Occidis Dominum quem tu coluisse fateris? Illa diu cultrix sanctarum maxima legum Et soli sacrata Deo, quae gente uetusta Et sacris censetur auis, Moseia plebes, Quae neque inexpleto cathaclysmi est mersa profundo, Nec damnata fuit, quando Nembrotia turris Concidit et tantae confusa est machina molis, Rursus Erythraei diuisa per aequora ponti Est elapsa pedes, Sinaei et culmine montis Ambrosiis dapibus nutrita et nectare caeli: Haec alia atque olim et multum contraria Regem Saeuit in aethereum et magnis clamoribus illi Supplicium, tormenta, crucem, suspendia poscit. Ergo infrenatae plebi permisit agendum Sacrilegus iudex. Consputum atque undique caesum Adfectumque nouis per tot ludibria flagris Cernere erat. Verum, postquam data copia tanti Criminis et rabidae laxata licentia plebis, Iam capiti infligunt uulnus regemque salutant Purpurea indutum trabea solioque sedentem; Iamque iterant plagas adduntque in uulnera uulnus Sacra coronato spinosis tempora dumis, Ne quid inexpertum sceleris sit, ne quid inausum: Ludibrio est Christus, ceu pars uilissima uulgi. Et quota pars sceleris scelus est? Conuicia diri Carnifices laetale uomunt, ceu uipera, uirus, Accumulantque immane nefas, rerumque parenti Detractant. Animosne truces crudelibus2,148 crudelibus in margine: immanibus ausis Incaestare parum est? Infringere uerbera dorso, Incursare Deum uirgis totumque flagellis, Mancipium ut seruile, quati sanieque rubenti2,151 rubenti in margine: cruenta Stillare et madidam plagis crepitare columnam, Totque fatigari nixus, lassare cruentas, Nec satiare manus? Heu lamentabile cunctis Hostibus et cuius uisu miserescere possent Et lugere ferae uel saxa carentia sensu; Et lacerum talos a uertice corpus ad imos Gaudia Iudaeis, risus, dicteria praestat! Poena uoluptati est, festiuo scommate ludunt In Christum, Solymis tanta est petulantia uerpis!2,160 uerpis Agić: uepris Scilicet et nostrum tenebris obducere solem Tentauere truces, quem non nigrantia texant Nubila, nec solita fraudatum luce coloret Caeruleo quotiens pallentior obice cogit Defectum languere2,165 languere in margine: pallere diem intermenstrua Luna Nocte intempesta, nec tellus atra recondat Aut Herebus uasta caligine teter opacet. Hunc tamen obnubi credunt uelamine paruo Atque oculos, Sol unde micat, quibus omnia lucent, Omnia lustrantur, uisus quibus orba uetantur Vsurpare suos lucisque expertia degunt. Ergo serenatam praestringit fascia frontem Arctaque uincla ligant, ueluti splendore sequestro Tegmine praetentae uestis: frons tota rubescit Sanguineis inscripta notis et cuia resultet Coniectare iubent fragilisque fatiscat harundo, Cuius et auctoris circum caua tinniat ictus Tempora, quis cannas adoperto in uertice frangat; Scurrilesque iocos et seria uulnera miscent Et salibus tormenta scatent et ludicra res est Iudaeis curtis et mimica fabula Christus, Aethereumque decus deridet Apella profanus! Dum tamen hic tanti praetexere luminis audet Auctores oculos fuscaque inuoluere palla, Nescius ipse suae praetendi nubila menti Aeternumque iubar caelarier, utque serenum In Christo solem et stellas extinguit et ipsum Exoculat mundum uitalesque eripit auras. Pessime carnificum, merito dignissime mundo, Quas tenebras moliris iners, mergende profundum, Lucifuga, in praeceps, oculis dum ferre recusas Veridicum Lumen, Lucique illudis opertae, Degener, insultasque Deo! Tamen illa silescit Insignis pietas, agnoque simillima uero, Immunis questus, nec uerbo aut uoce resistit, Impuraeque piis maledicta procatia linguae Auribus et forti fera uulnera corpore perfert. Et ueluti uastis obnoxia fluctibus extat Ventorumque minis rupes immobilis haeret Et secura riget circum latrantibus undis, Sic dictu horrendum patitur taciturna nec hiscit Maiestas diuina nefas Summoque Parenti Elinguis uel muta litat, pia uictima, cultros Nec refugit mactanda suos. Per singula sudat Membra cruor largoque exundant sanguine uenae: Non aliter quam se totis effundere praelis Vina Falerna solent, circumfluit ubere pleno Copia feruentesque lacus et dolia complet, Totaque puniceo pressura colore rubescit – Sic uitis diuina fluit magnoque redundat Sanguine, quae redimit mundum, quae crimina purgat, Sed iustis potanda tamen, prohibenda profanis. Vitis sancta, precor, totique uberrima mundo, Quae sic ambrosium spiras ueneranda saporem, Da Tua uina bibam aut summo tenus abluar ore! Sed nondum precii satis est, sunt praemia sanctae Vlteriora Crucis, maternosque edere planctus Ploratusque pios et foemineos ululatus Integrare iuuat. Qualis de more uetusto Agnus, ubi sacris iugulatur uictima templis, Candida colla libens gladiis Pascalibus offert, Abscissaque uomit tenerum ceruice cruorem, Talis sancta libens humana piacula soluit Hostia, nec nostram detrectat uincere mortem Morte sua. Miseranda tamen spectacula mundo Praebuit. Hoc precium uitae: spectate cruentam Frontem et sanguineos arctus et caesa flagellis Brachia confixasque manus et pectus apertum, Pertusosque pedes et crura rubentia flagris.2,229 v. adscriptus in margine Plagarum immunis2,230 Plagarum immunis in margine: Immunis scelerum pars nulla in corpore restat, Vulnere nulla uacat. Cedone, mortalia tanti Flagitia, ut tali moribundus corpore Christus Pendeat, hos iuxta fures interque profanos Carnifices? Quod si Christum saeuissime punis, Sacrilegos absolue reos, absolue nocentes, Furibus ignoscas, homicidis parce, rapinis Indulge ueniam. Neque enim miscere profanis Sacra licet sanctoque nefas confundere Christo Raptores utrinque duos: hic publica mundi, Hi sua facta luunt. Ergo hic tam distat ab illis Quantum a morte salus, quantum lux alma tenebris. Ecce tamen geminae maiestas tanta pependit Praedonum intermixta cruci: manus utraque passa est Artificis caeli et clauo confixa tenaci. Hinc per utrunque pedem duplex penetrabile ferrum Continuat uulnus: mundique immensa tenentem Pondera transuersi librant duo brachia mali, Et Dominus rerum duplici super arbore pendet. Scilicet ille suo uoluit purgare nocentes Sanguine: sic scelus excusat ueniamque precatur, Ac uelut ignaris in se raptoribus, ausint Quod patrare nefas aut quem occidisse laborent. Hoc pia, suprema quae uoce nouissima dixit Verba attestantur. Nam primum: »Ignosce furenti Seque ignoranti populo, Pater Optime!« clamat, Mox caelo alterutrum praedonem astrisque locauit, A dextra qui parte crucis sua crimina fassus Christum implorabat. Sic claementissimus omnes Exemplo tali iussit sperare nocentes, Agmina nec tanti scelerum sint ultima quamuis, Sit quanti precium et diuini gutta cruoris. Vt uero aspexit matrem, nec iam amplius ipsam Ore uocat matrem, matrem nec dicere passus, Heu desolatam matrem! Quae saucia planctu Tristibus et lacrimis miseranda per ora profusis Lugubresque reo par atque simillima uultus, Quas post terga dabat, quales ante ora querellas, Et quantos gemitus diuino ex ore ciebat! »Haeccine suadebant nobis spectacula uates? Sic gladio fodienda fui? Haec uentura canebat Visceribus Simeon fatalia uulnera nostris? O nate, immodicus matris dolor, ante uoluptas Et mea sola quies et lux clarissima, sic Te Subfixum aspicio lacrimis manare cruentis? Sic caesum ostentas uno proh! uulnere corpus, Obtutum miserae passus foedare parentis, Infeelix quae nunc Tecum communia sentit Vulnera, ceu plagis totidem totidemque flagellis Saucia? Me Tecum simulata per oscula Iudas Prodidit, adstricta misero qui fauce capistro Turpe pependit onus. Pariter nunc caedor et isdem Affligor membris: Iudaee, adfigis in uno Corpore nempe duos, matrem et sua uiscera natum. Atque utinam tantum sentirem sola dolorem, Et Tua mors redimenda mea, mi nate, fuisset, Cuiuis supplicio mortique impenderer ultro, Sputa libens, colaphos, spinas et mille tulissem Verbera, carnifices si possem auertere diros Et membris prohibere Tuis, grauiora nec essent Vulnera nostra Tuis. Tantos miseranda dolores Mutari cum morte uelim, mihi muneris instar Mors mea sola foret, si Te superesse parenti Illaesum sineres, nostrae lux unica uitae! Sed cruor ancillae uilis, nec foemina labem Antiquam et primae maculas abolere parentis Digna fui et mundo praestare quod abstulit Eua. Eua nocens, utinam tua crimina prisca luissem Morte mea et ueteres possem pensare reatus! Hei mihi, sed sceleris complere piacula tanti Foemina nulla potest. Maior fuit hostia mundo Debita et humanae nulla est par uictima labi Te praeter, mea, nate, salus!« Vox deinde reliquit Plura locuturam et iustum sua uerba dolorem Destituunt lapsamque solo post terga secutae Suscipiunt comites, mox instaurata parumper Abruptos iterat luctus repetitque querellas. Tum iuuenem matri mitis solator adoptat Astantem propius, matrem nec dicere passus Ne miseros luctus pietatis nomen acerbet. Mox tonat: »Heli, Heli, quid me nam, Maxime rerum, Liquisti, Genitor?« Quo se clamore professus Mortalem uerique fuit uox illa doloris; Sic etiam documenta dedit quo rite precandum est Humano generi cum summa iubebitur hora. Attamen auxilio credunt pars magna uocari Heliam, expectant Heliam protinus omnes Auxilium nunquid ferat audieritque uocantem Vtque laboranti properet succurrere Christo. Scilicet imploret, propria quem morte redemptum Eximit in lucem tenebris et carcere nigro! O tot inauditis plebes deperdita monstris! Scilicet et: »Sitio!« clamanti bina uenena Porrigis et multo stillantia pocula felle, Nec fraudata tamen gustu mordacis aceti Imbuis! Haec illi caeli pro nectare reddis? Irrita nec uates diuino ex ore canebant: »Fellis amaricies cibus est mihi, potus acetum.« Non tamen hic nostro sitiebat more: salutis Humanae sitis illa fuit manesque parentum In lucem optabat fractis reuocare tenebris. Mox animam supplex mortali ex parte paternis Commendat manibus, nostrae simul utile uitae Edidit exemplum, dehinc mortem morte peremit Emittitque libens animam atque humanitus efflat. Tum uero audiri gemitus uocesque querentum Nec modo moesta parens materteraque utraque, nec non Mandalene preciosa gerens unguenta queruntur Discipulusque gemens: proprii manifesta doloris Signa dedit mundus sensuque carentia lugent. Horrendum dictu! Miserata est machina caeli Mortem, Christe, Tuam: Te Cynthia decolor et Te Atratis sol luxit equis; tum templa fatiscunt Tegmine2,343 tegmine suprascriptum: culmine diuiduo et magno telluris hyatu Subsidunt montes, totus simul arietat orbis. Antiquumque Chaos timuerunt saecula et umbras Et tot uisa ferunt fractis simulacra sepulcris: Hic fratrum manes miratur, at ille reuersos Coniugis in lucem, et nati plaerique parentes Expauere suos. Haec et maiora feruntur Miris monstra modis olim testantia tanti Numinis occasum. Mundi pars nulla pepercit Auctorem sentire suum Dominumque fateri. Tu uero, Iudaea, negas, nulloque pudore, Nullo es uicta metu, nec te miseretque pudetque Tot scelerum! Quin te purgas et monstra relinquis Teque redemptori nostro peccasse fateris? Quin age te recipis, quamuis patraueris ingens Flagitium: ueniam si forte precabere supplex, Protinus ille dabit, cuius claementia maior Omnibus est noxis. Fodienti cuspide pectus Lumina restituit, caesamque satellitis aurem Sanauit Malchi, et Mariae loca foeda colenti Perque lupanaris spatianti lustra pepercit, Orantemque pius traduxit in astra latronem:2,364 v. adscriptus in margine Non tibi mitis erit ueniam, o Iudaee, precanti, Improbe? Nonne uides ut te et quoscunque nocentes Clamat in amplexus ulnisque inuitat apertis?