CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 274801 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/274801.

Nodus 274801 in documento crijev-i-carm-1678.xml


1. Desolata parens, Aue beatum Lux est crastina, coniugale Verbum, Afflictissima mater, A relicto Nunc cuius uice Ve decenter audis, Foecundissima uox piae salutis, Iucundissima uox parentis instar, Instar coniugis et Tui mariti, Consueta illa salus quotidiana, Vox sponsalitia, heu repente facta est Ve plorabile, triste, luctuosum! Nec fas dicere gratiis refertam, Foecundam gemitu, grauem dolore, Cui per uiscera mucro dirus exit, Quam spectacula sauciant cruenta. Quod Tecum fuit, haud herile Verbum est, Verum absens procul: hoc uidere nescit Squallor, funera, moeror et sepulcrum. Sic nunc, foeminei nec una sexus Feelix gloria, sustines uocari Orba et flebilis, una foeminarum Funestissima quot fuere, quot sunt, Et quae continuum futurae in aeuum. Feelix fructus ubi est? Vbi ille Christus Qui nunc dicere: »Mater, o!« solebat, Cuius nomine perbeata solo Censebaris? Abest, per omne corpus Ictus innumerabilesque plagas Ostentans, miserabilis, cruentus.