CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 274520 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/274520.

Nodus 274520 in documento crijev-i-carm-1678.xml


29. In paedagogum Qui clamitabat Seruium atque Donatum Nihil sapere, praegrandibus strepens sclopis, Asiaticorum instar tumidus, inanesque Ex utricosis follibus uomens uentos, Vaniloquus, insulsus, procax, inurbanus, Idemque rusticus, ut bubulcus aut fossor, Elinguis, infans, horridus, rudis, crassus, Et bimulorum instar sapiens, sed apprime Captator acer, et mendax, adulator Et uersipellis et ueterator antiquus, Exsibilatus a scolis et explosus29,11 explosus in margine: exclusus Silet duce, auspice et Bocichemo auctore, Puerisque hyare dedocenda non audet Nec friuola effutire blactero uilis. Sic illyrismis temperauit inuitus, Docere nec licet precario et gratis. An litteris an plus silentio debet Rhacusa? Pendeo, catedra deserta est, Interdiuque muta, barbaris tantum Bubonibusque noctuisque respondet. O maximum lucrum, et salario maius, Quod obsoletam stribiliginem abstergit Impuberum sermo, indoles iuuentutis Cultu, lepore, moribus uenustatur! Simul poetae rhetoresque respirant: Vterque Plinius, Cicero, Maro, Flaccus, Tersere labem, monstra pędagogorum, Nec inuenustus est Ouidio naeuus. Quid ergo pręmii huic, Rhacusa, decernis? Quid gratiae reponis? Aelio auctore Duplex minerual et salarium duplex: Purgauit ille pestilentia ludum.