CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 273786 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/273786.

Nodus 273786 in documento crijev-i-carm-1678.xml


12. In eandem Aspice quid possit scriptorum industria sollers Signandisque manus officiosa notis. Indeleta suis mandantur dicta figuris, Nec memores possunt consenuisse notae. Hinc extant dirae secura uolumina mortis, Multaque librorum millia ubique scatent. Pars quota nos quorum? Delectus et optio tantum, Non tamen usque adeo copia parua sumus Librorum, proceres qui leges, iura docemus, Quodque homines uel quod tradidit ipse Deus. Ergo proficias libris, studiose, legendis Et uitae summos rite sequare duces.