CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 273516 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/273516.

Nodus 273516 in documento crijev-i-carm-1678.xml


8. Calumnia »Quae dea?« »Credulitas.« »Quis circum?« »Inscitia laeua est: Suspicio dextrum possidet illa latus.« »Cur facies aurita Midae de more?« »Male audit: Attingit summa uerba quod aure tenus.« »Quae uero aduerso mulier pulcherrima gressu?« »Immo illa toto tetrius orbe nihil!« »Quaenam haec?« »Composito malesuada Calumnia uultu, Nec nisi fucandis ingeniosa genis.«8,8 genis suprascriptum: dolis »Cur furibunda tamen tumidae male temperat irae?« »Hoc uitium prauae mentis et artis habet.« »Cur illi cupidas impensius applicat aures Credulitas?« »Proprium docta fouere malum est.« »Quid, precor, insontem puerum manus altera raptat, Altera fumantes condit in ossa faces?« »Haec, puto, tranquillam nescit tolerare quietem, Illa sed incautos insidiosa premit.« »Quis praeit?« »Exanguis lacerans sua uiscera Liuor.« »Qui circum?« »Insidiam hinc cernis et inde Dolum.« »Quid Pudor huic flexa ceruice subinde pauescit?« »Post sua quod Verum terga uolare uidet. Namque intermoritur ueniente Calumnia Vero, Futilis ac ueluti nox oriente die.« »Quis primus scelerum matrem depinxit?« »Apelles. Hinc graue discrimen prisca tabella docet: Vilior haec, fateor, tam paruo tempore, sed quae Consenuisse nequit, caera secunda mea est.«