CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 273342 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/273342.

Nodus 273342 in documento crijev-i-carm-1678.xml


7. Ad Regem Vladislauum Quamuis Smyrnaeos, Princeps, mereare cothurnos Sisque Bianoreae dignus honore tubae, Nec satis ingenii confidere robore possim, Nec sperem meritis carmina digna tuis, Simque puellares pro tempore dicere flammas Aptior et querulas sollicitare fides Quam uidear dignus tantis et idoneus actis Et par pro titulis esse poeta tuis. Nanque dehortatur nugas tua fama minores, Territat et lusus gloria tanta meos. Meque Ladislaui probitas, prudentia, uirtus Obruit ingenio non capienda meo. Non tamen haec aetas mea detrectaret et huius Grande recusaret summere molis onus, Vt cupio, nec te mea Musa refelleret, essent Ocia si Musae quantulacunque meae. Sed mea, ceu uariis pinus iactata procellis Quaeque indignanti naufraga fertur aqua, Nunc his nunc illis mens uoluitur anxia curis, Fluctuat et multis irrequieta malis. Fluctuat et fatis male contristamur iniquis, Nec nostrae aspicio sidera dextra rati. Accumulat tantos coniunx miseranda dolores, Quae mihi primaeui floris adempta fuit: Cuius morte mea mutarim funera, cui non Ad Stygios amnes deprecer ire comes. Ergo alios aliis nectit Fortuna labores Ne quando miseris non sit acerba modis. Atque ita nunc rerum sub conditione sinistra Excidit ingenii portio quanta mei! Securos igitur poscant tua carmina uates, Quorum mens nullis debilitata malis. Non uacat haec tantis agitatos scribere curis, Quae uacuo festi tempore uatis egent. Nam mihi tempestas trux impedit atque moratur Quod iubet officii gratia magna tui. Ergo desidiae nec tanta silentia nostrae, Nec nobis uitium hoc attribuisse uelis, Sed potius casu Fortunae adscribe nocentis: Tale uoluntatis pignus habere sat est.