CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 265320 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/265320.

Nodus 265320 in documento feric-d-carnovalis.xml


Descriptio Cucagnae Mo' mihi capriccius saltat lodare Cucagnam, Non aliam ob causam, nisi quod rincrescere coepit Argumenta gravi semper cantare Camoena. Nam quis furborum Regem non dixit Ulyssem Atque malandrinum Aenean aliasque canajas, Quas ego si rursus canerem, vel cavolus esset Hoc riscaldatus, vel aqua in mortario pesta. Dunque mihi melius fuerit si dicere cosas Dum dispono novas, ut fantasia comandat, Per non battutas Musam guidavero stradas. Nullum ego ut id praestem de te, mi Phoebe, bisognum Nunc habeo, sed te solum, Stoppine Magister, Teque, Pater Merline, mihi propono modellos, Queis componendi genus hic riuscire solebat: Vos, queis aeterna acquistata est fama per orbem, Este, precor, faciles praecursoresque viaggi, Quem caram versus nunc intraprendo Cucagnam. Non me laudis amor sic imbriagat, ut optem Quae scribo in nitido stampari, ut vestra, libello; In Ventarolis mihi bastat ut illa legantur. Namque almeno meis hoc versibus avanzabo, Ut me alzem a terra palmum, si non datur ultra. Est in secessu longo sinus, unde Cucagnae In lontananza incipiunt se ostendere montes, Cum queis neque nimbi, nec habent che fare pruinae, Non coelum ingombrant nebulae crassique vapores; Felices nimium Montes, a vertice quorum Usque ad radices, seu mavis dicere faldas, Mille locis plenae bollunt macaronibus ollae, Qui semper istradam facile ingolare relinquunt, Parmensi Caseo intrisi lardoque colantes, Si tibi, dum montas, non sit grave pandere boccam; Pianuras circum et colles et flumina cernis, Totque maraviglias, ut bramosia godendis Luminis ad primum veniat grandissima colpum. Nam simul ac carae toccasti littora terrae, Cum sellis trovantur Equi briglisque paratis, Quos ultro montare potes nullaque fatica; Nam se inginocchiant montantibus atque ferunt quo Ipse velis, quin sit brigliam adoprare bisognus. At si forte magis placeat viaggiare per undas, Flumina decurrunt in terram a littore primo, Ut te ad secondam portet non fluctus aquarum, Sed Moscatelli fluctus dulcisque Tokai Navibus impositum fortunatisque Galeris, Queis nulli resonant luctus nullaeque catenae, Nullus Aguzini baculus, nam cuncta fiuntur Per sese officia et remis vogantibus ultro; Nec temone opus est, nam pro temone Pilotus Sustinet ingentes fiascos et numina Bacchi Sola vocat, quae sunt melior Cynosura Carinis Veraque ad optatum menat quae bussola portum. Hìc Bolognejis plena omnia Mortadellis, Quas Nautae adoperant pro funibus, alta Salamos Puppis habet, nec luganighis sua gloria mancat, Proscjuttosque suo pendentes ordine cernis. Sed bagatellas jàm linquere tempus et ipsam, Quae mihi praecipuè canitur, girare Cucagnam; Nam faciet stordire tibi tot copia rerum. Minierae argenti passim incontrantur et auri, Quae tantum superant Paraguai ditia regna, Quantum bajochos fulgens Zechinus avanzat; Namque Paraguaium toties Mortalibus aurum Scjaguras afferre guajosque apparare videmus, Dum mille ad Forcas rubbata peccunia mittit. Ast haec, quas vomitat pretiosa Cucagna monetas, Quod scio, non homini nocuerunt hactenus ulli, Quin illas nemo a terra nec tollere badat. Quandoquidem his nullum gens fortunata bisognum Illa tenet, cum sit rebus provisa cibisque Ad creppapellem queat omni tempore vesci. Nam quovis mense hìc pariunt ter quinque Vitellos Vaccae Monganisque nihil caro invidet horum: Immo saporitam multo magis esse gulosi Decidere homines lampantibus argumentis. At comunque siat certè hoc lodabile multo est, Quod non ulla Viris subeunda fatica cucinae; Nam verua arrosto plena undique cernis odorem Divinum in patulos latè spargentia nasos, Quae per se girant nullo voltante catello. His varia accedunt: Stuffata Raguque Colique, Polpettaeque cum bragiuolis mangiareque blancum, Bodini, trippae cum salsis atque ricottis, Pasticcique ipsi caldi e fornacibus escunt. Quid fegatellos memorem Zuppasque Cremasque, Quid cervellatos fricassatasque vivandas, Alojos, Carbonatas vitulique gigottos Et Tortas lactis factas de flore Clarissis, Quae mihi jàm multam fecere venire salivam? Cuncta haec quotidie viridem stant sparsa per herbam, Quae quamquam smaltire queat non incola solus, Nec possent centum quoque Refectoria Fratrum, Non haec sola putes tamen hujus commoda Terrae. Nam si forte velis tibi sparagnare faticam (Si qua fatica manu de terra alzare vivandas) Ultro imbanditis poteris discumbere Mensis, Quas super arrostae pernices atque columbae, Fagiani, quagliae, starnae, turdi atque becacciae, Atque omnis tandem se salvaticina rovesciat. Quin si forte manum nolles stancare tirando Forchettam assidue et trinciando in fercula Carnes, Hoc etiam poteris, modo spalanchetur in altum Bocca tibi nec sit poenosum agitare ganascias. Nam tibi sic promptè bocconum copia servit, Ut vix ingoles unum, stet pendulus alter Poscat et obscuro sepeliri in carcere panzae. Vina ministrantur per se tantumque liquiris Funditur in tazzas, quantum sitis ipsa domandat. At quae vina tuae donasti, Bacche, Cucagnae! Borgognam, Lacrymam decantatumque Tokai, Sciampagnam, Cyprum Cesvinizamque salubrem, Moscatum Pecenumque et, quae sola beatum Potantis guttur quit reddere, Malvasiam, Sorpassant veterem quae di gran lunga Falernum. Sed dove te lascio, solitus qui claudere Mensam, Rosoline potens, ubi te, Ciocolata Sorella? Quae te praesentas ad Capezzale bibendam Cum biscottinis ac marzapanibus atque Linguadis, opus Hebreae admirabile dextrae? Quid condita loquar persicatique catastas, Quid Mostacciones memorem et genus omne Dragarum, Quae guastant alibi stomachum, all'incontroque sanos Hìc reddunt Homines, nec servitialis egentes. Hinc numquam Medicos fama est voluisse Cucagnam Acceptare, licet se se hìc ficcare parabant; His absque arrivant ad tempora Mathusalemis Vivere, nec colicam novere gravemque podagram; Quippe dapes somno cavalcatisque soverchjas Emendare solent et nil pensare quod illis Materiem possit disgusti afferre malignam. De facto mensae post fercula quisque carozzam Montat et apricum gaudet girare Paesem. Maturi omnigena pendent ex arbore fructus Spallierae in formam; tum consolatur odore Nasus et egregiam ritrovant lumina vistam. Itur per longos a tira-quattro viales, Nec sassolini minimum rota sustinet urtum; Nulla Carozzarum te praecedenza molestat, Nec sforzat caeptum te circumflectere cursum, Si Panizonum Regem incontraveris ipsum; Huc data sceptra Viro, quod poltronissimus esset Omnium et in vita nullum subisse travaglium Diceret, usque adeo vestitus ut ille cubarit Quadraginta annis totoque cagavit adornum Temporis hoc spatio, potius quam solvere bragas Atque in sù rursus tirare aptareque lumbis Quotidieque novas pro culo quaerere cartas, Supplicii genus intolerandaque monotonìa. Namque illic quemdam perhibent habuisse malannum Non aliam ob causam, nisi quod (quae maxima culpa est) Nescio mechanicam quam suscepisset opellam. Inclamare omnes et forca dicere dignum, Quod costumanzas Patriae violasset iniquus. Hic se excusabat, quod non abadasset ad illam Storditus legem, quod non ratione guadagni Hoc intraprendisset opus: nil scusa valebat. Iamque domo in Petri serratur et addere ceppos Huic voluere etiam, nisi juravisset ab intus Pigritiam posthac pro numine prendere se se Velle et Porcorum ritu traducere vitam. Fama est hanc Homines vitam menare Cuccagnae, Cui cuperent ipsi se sottoporre Monarchae, Queis jucunda licet videatur cosa comandas. Attamen et multos incontrant saepe malannos, Funestas guerras et tradimenta suorum, Quae mettunt regnum sossopra levantque coronam. Nullae hìc insidiae tales et nulla paura. Nam quibus abbastanza dedit Natura, quid ultra Proccacciare sibi brament rapiantque vicissim? Hinc neque sunt illis schioppi, mortaria, Rombae, Non risplendentes spadae, bajonetta, dagazzae, Nec quodcumque hominem queat ammazzare stromentum. At si (quod raro est) piattire subincidit illis, Scagliatis hinc inde garas finiere recottis, Mox ad amicitiam bacciata fronte ritornant. Felices, quos non odium tormentat et ira Longior! O, vestris ecquis me coetibus addat, Quis faciat caras ad littora vestra Patentes, Ut detur tandem mihi Cittadinanza Cucagnae? Quando erit, ut tuto liceat requiescere portu, Et possim nimiis me disdossare fatichis? Indarno, nam nullam homini Natura Cucagnam Condidit; et nos per burlam sumus ista locuti.