CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 264675 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/264675.

Nodus 264675 in documento feric-d-carnovalis.xml


Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica Seria cantantem finora audistis, orecchias Carmina nunc quaeso ad Macaronica pandite vestras; Nam Carnovalem canimus, non qualis ubique Esse solet, festis scortatus tripudiisque Omnigenis, sed quem situata in Culibus orbis Urbs nostra haec celebrat; nasum moccate, comenzo. Hic postquam in multis plus Mense Paesibus uno Italiae imprimis, quae morem hunc prima recepit, Ingentem facit chiamum satiosque reliquit Iam bacchantum animos, nostram quoque fiaccus in urbem. Tunc entrat, letho sed pallidus ora propinquo. Nam Turizza prius quam prodeat, illaque duplex Rassegna armorum cunctus stordiverit aures, De Carnovali vult nemo sapere nientum. Post haec destati ceu somno et ab exctase quadam „Quid nos“ (incipiunt sic se inter dicere) „maesti Sic agimus tisicique dies menamus et horas? Cur allegriam in nostra suppremimus Urbe, Cum tempus cacciare foras manibusque ligatis Ad cinctam stamus buccaque patente sbadiglios Ducimus?“ Haec postquam lamentavere vicissim Nemo movet passum, gravitas Spagnola repugnat; Hic illum guardat, nec habet quis rumpere ghiazzum. At vestri non sic Proavi vixere, sed Urbem Divertire suis expensis atque seipsos (Sint illis benedictae animae) circa illa volebant Tempora, quae vitae possunt Primavera vocari. Quis fuit ille annus, quo non recitata frequenti Fabula erat Populo? Quo non danzaverit ingens In Platea Juvenorum agmen? Num forte Senator Portare erubuit Veneto tunc more bautham, Et conosciutus Populo girare per Urbem, Confettos spargens Pueris patiensque balottas Intus aqua plenas de cera projici adornum? Nò certè; at criticam si quis Mysantropus illis Fors dabat, huic boccam Venusini voce solebant obturare: semel quod in anno vel sapientis Impazzare licet, dum tempus resque domandat. At nunc quid dicunt hodierni audite Solones. „Verum est quod veteres posita gravitate quotannis Per Carnivalem rappresentare jocosas Non disdegnabant Materno idiomate Farsas, Atque ascoltandas Populo permittere a usso. At nos, qui Italicam callemus, rite favellam Malumus hac vobis recitari Dragmata lingua. Hinc procuramus, quae sit bravissima brevissima , Truppam Ad nostrum oblatâ mercede tirare theatrum.“ At quando hae veniunt, quaeso, mihi dicite primum? „Forte semel sexennium in omne, hic ut mihi factus Computus appuntino fuit: dein saepe videmus Accidere, ut postquam permiserit hisce Senatus Per bgljustram ac ballas in Arsenale theatrum, E cantonata veniat disgrasia quaedam, Pestis uti vicina, per exemplum, Epidemia, Seu terraemotus conquassans Tecta Domorum, Cujus in obsequium guastatur tota Menestra Atque locum capiunt Processio, Vota Precesque.“ Hinc laudabilius fuerat, mihi credite, prisco More juventutem vestram exercere quotannis In recitis quamvis materno idiomate factis, Quàm costumanzas Italum imparare modosque, Quae sese nobis facilè ceu pestis ataccant. Nam sic et mores nos servaremus avitos, Illyricaeque magis fioriret gloria Linguae, Quam vos lasciastis – qua conscientia, quaeso? – Ire in maloram penitus misereque perire. At quid ego nunc declamo, storditus et excors, Nec quod proposui sequor ocyus? Incipe, Musa, De Carnovali Ragusae dicere quiddam. Maschera ubique solet magnam sibi sumere partem Temporis istius, nunc accipe, qualis apud nos. Quod de Trojanis in primo Aeneidos inquit Virgilius, cum terribilem arrabiata procellam In miseri Aeneae flottam Saturnia misit: „Apparent rari nantes in gurgite vasto“: De Personatis Ragusae hoc dicere possis. De numero at checche sit, nil disciaptius illis Esse potest: hodie videas tres, quatuor ima De Plebe indutos Morlacho more figuram Venantum accipere et pyrio pro pulvere crusca, Vel segaturis sclopos cariccare genuque Curvato de drio homines nil tale timentes Spargere; cras videas cum Diplis atque Svirallis More agresti alios sponsam deducere. Plebs haec Ridet, sed frontem quivis aggrinzat honestus. Hi Mercatorum malunt sibi sumere vultus, Illi ancillarum, ast alii, ut sua cuique libido Suggeritet propriae meschina inventio testae. Vae, personati, vobis, si fertilis annus Ille melarancis fuerit, proh! quanta procella Vos manet, et qualis Puerûm vos skvicca per omnes Contradas usque ad noctem comitabitur atram! Haec bassi, fateor, sunt insulsissima vulgi (Sprezzat enim haec sapiens) solatia; nunc, age, Civis, Accipe Personam, qui cultior. Ille modernam Matronarum imitans in vertice pettinaturam Tollit ad altezzam cannae; facit iste magistrum Gymnasii, sferzat Pueros alzatque Cavallo Pro fictisque menat veros in podice colpos; Ast alius, qui Doctorem numquam ante Theatro Nec Pulcinellas, Brighellas Arlichinosque Vidit, aget temerè arditus. Quid caetera narrem De genere hoc, si vos jam sbadigliatis, amici? Atque hic finiscunt divertimenta diei. Accipe nunc noctis. Posito Comoedia quod sit Itur et ad sonitum Tamburri, namque statutum Sic fuit, ut disordo loco procul esset ab illo. Non alio huc ergo Matronas ire videbis Ordine, quam ad Molinum Homines frumenta ferentes: Qui primus arrivat, macinat prius – hic quoque sic est: Quae prior ingreditur, postum sibi commodiorem Occupat, at pejorem aliae, quae tardius intrant (Nam non palchettis locus hic, sed in aere Panchae). Unde aliquando solent qui consedere sub illis Salsettam caelo pluviam sentire sereno, Per fendituras ligni quae calda trapanat. Multa loci hìc possent describi incommoda, verum, Ito zitto, per non Patriae irridere Theatrum. Quod vidi interea, liceat mihi dicere: tantus In Platea fit baccanus tantosque cachinnos Plerumque absque ulla tollit ratione popellus, Ut qui audire bramant, maledicta sit illa parola, Quam capiunt. Sed res haec remediabilis esset, Ad portam si taxetur pagatio major, Ut faex sit Populi imposibilitata venire Illaque praeterea sporchissima mancia lavetur De medio, vera est quae birbaria vocanda. „At quo anno non fit Comoedia, noctibus illis Quid faciunt?“ inquis. In has me sbrigo parolas. Nonnulli indulgent Caenis genialibus, ast hoc Postremis tantum, namque haec usanza, diebus. Quae Gallinarum scannatio quaeque caponum Carnificina isto fit tempore quantaque carnis Copia salvaticique absumitur! Hoc tibi certè Asseverare queo: quod si spartita per omnes Carnovalitias essent tot fercula luces, Haec strabastarent, licet e più longhibus illud Carnovale foret. Sed malunt lautius unam Imbandire aliis Caenam, quàm scilicet ipsi Se saturare illis in Apolline saepius escis. Nonnulli (Muscis sed res haec rarior albis) Festinum in multam gaudent producere noctem. Tum totam videas divulsam e sedibus Urbem (Tanta curiositas aliena negotia scire est) Ire in priscluschos, nec vento aut imbre moveri, Ad Caenam vacuus cogat dum currere venter. Ulterius narrare velim, sed nescio quid jàm De Carnovali Ragusae dicere possim, Ni Sartorum etiam vultis me scribere Ballum, Cui pharetratus Amor bene praesidet, utpote cujus Puncturas pur troppo omnes sentimus acutas, Quas causat stralis, saevo quae scoccat ab arcu.