CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 264435 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/264435.

Nodus 264435 in documento vicic-k-jess.xml


46. Haec tibi Pieridum modulatâ celsior omni Laude Parens, quae nostra rudi fuit ore Thalia Ausa loqui, si digna tuo sunt lumine, prona Fronte fero: tibi conatu sudavimus isto. Imparis ingenii damnet si parva laborem Gratia, nil moror: affectu sperare faventem Te Dominam, grandi non mentis acumine prodest. Istud erat quod respexit Iesseidos author. Id vero quo nunc, Genetrix, te respicit, hoc est: Ut sibi supremis placidum sit habere Tonantem In fatis: tua si numquam mortalibus anceps Est pietas, crepero non sit sub agone potestas Mollior, extremae sit vis tua laurea luctae. Hoc voveo, et voti qui et vitae terminus esto.