CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 264126 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/264126.

Nodus 264126 in documento vicic-k-jess.xml


42. Lustrales pariter flammas et patris amatos Ostendit manes, non parvo errata calore Tenvia reddentes, donec vis ignea totum Absumat quod labis inest caeloque reponat. Carceris istius matrem dedit esse potentem Mox etiam natus, tali sermone locutus: “En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas Est tibi, vel plures animas hoc carcere solvi, Posce, parens.” Harum genetrix miserata dolores, Supplicis in morem placida sic voce requirit: “Nate, peto cunctos.” “Cunctos dabo” filius inquit, “Et tota ad Patrem turba haec captiva volabit.” Tum subito Aligeris iussa excipientibus infit: “Ite, leves genii, flammisque exolvite mentes, Lustralis quas poena tenet: satis igne piata Haec quoque materno lux accessura triumpho Laeta adsit caramque sequens petat astra patronam.” Nec mora; flammivomo genii captiva profundo Agmina deducunt vacuantque gementibus antrum Terrigenis, rutili actutum qui luce beata, Aeternas grates, facti pro laude rependunt.