CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 263497 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/263497.

Nodus 263497 in documento vicic-k-jess.xml


36. Quae fuit haec lethi species visque ultima corpus Exanimans? Qua tabe peti morboque resolvi Hanc decuit? Num febris edax absumpserat aegra Viscera lethalique artus extinxerat igne? Num stomachi dolor, aut lateris pleuritide costas Pressit et iliacum vexans praecordia virus? Virgineos petiit nephritis barbara lumbos, Aut sua convulsi traxerunt funera nervi? Omnibus his nato damnatis iudice morbis, Nulla fuit tantae, membrorum visa parenti Apta lues: neque enim laedi materna probabat, In sua caelestis vertit quae viscera, Natus. Nullam intemperiem morbi sentire decebat Membra, mali istius radice carentia, culpâ. Divinos meruit verti qui sanguis in artus, Quae ratio livore petet purumque cruoris Virginei subiget quae lex tabescere florem? Nec sua tergeminas lassabant licia divas Nullaque Virgineis inerant fastidia filis. Quin etiam, fatis quod se didicisse ferebant, Nullius hanc morbi ruituram funere, semper Hoc versare datum credunt sub pollice stamen. Hac maestae non lege deae, quod staminis esset Aurea materies, series fili aurea, qualis Non fuit ulla hominum; siquidem tunc aethere lapsa Aurea Phryxeae pecudis de vellere lana Implebat sine more colum: qua sorte sorores Iucundae, pensis hilares filisque vacabant. At non Taenaridum fuerat laus ista sororum Aureas exonerare colus Phryxeaque lanae Cocyti nigris deducere vellera fusis, Sed Charitum fuit iste labor, queis parte serena Aethereis Eoi iussis considere, Numen Augustae matris vitalia pollice fila Caelesti torquere dedit; quo munere1081 munere : numere factum est, Solum virgineos numeraret gratia soles. Ut sensere autem missae de corpore tempus Advenisse animae, ferro cunctante resecti Divisa in calathos glomerarunt licia fili. Atque ea tergeminae cum sufficientia pallae Stamina torta vident, Charites velamina texunt Hinc tria; Virgineoque ornant se velleris auro. Unde ipsi Euphrosynae, Aglaiae, blandaeque Thaliae, Phryxeae accessit non simplex gratia lanae. Quanta parens! Cuius filum vitale venustus Fit Charitum ornatus: quarum caelestis origo Et decor effulsisse isto de stamine gaudet.