CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 263337 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/263337.

Nodus 263337 in documento vicic-k-jess.xml


34. Tempus erat, non quod nigris Aquilonibus undas Asperat Aeolisque tumentia flatibus ora Solvit hiems. Ver illud erat, sollemnia mortis Festa triumphatae, cum sub iuga missus Averni Maereret princeps perque annua sacra teneret Victoris memores Messiae gloria gentes. His Ephebi sacris mater sollemne peractis, Aequoris Ionios meditans rate vincere fluctus, Legit Ioannem socium pluresque relinqui Nolentes, materna omnes quos traxerat oris Gratia, Discipulum patrem MARIAMque secuti, Praeponunt patriis pelagi discrimen arenis. Sed nullum discrimen erat, queis praefuit illa Virgo maris Regina potens; qua praeside tutum Naufragiis damnata dabant quoque caerula litus. Quos1015 Quos : Quas Asiae vero gentes Ephesusque superba Sortitique fidem populi, pro matre deinceps Mortali numquam spectanda lumine, luctus, Quos gemitus fudere, volet qui discere, matris Ponderet excelsae dotes, concessit amoris Cui simul augustum natura et gratia sceptrum. Haec Solymae iam visa redux, velut aethere lapsum Suscipitur sidus, cuius splendore subactae Pallentes animarum umbrae quas caeca premebat Effuso Synagoga metu, dare docta pusillae Ad fidei stragem, poenas, ludibria, mortes. Hac siquidem praesente calor pressique fatiscens Crevit amor veri, cui tunc nova praebita virtus Supra Moseas rutilum caput extulit umbras.