CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 263211 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/263211.

Nodus 263211 in documento vicic-k-jess.xml


31. Non Solymaea modo illius praesentia certum Auxilium contenta fuit protendere fidis Christicolis: aequor donorum prodiga sulcat. Illa feras Asiae gentes invisit amato Discipulo comes et subiit Latoidos aris Famosas Ephesi turres, cui sanctius illa Condita Virgineae starent delubra parenti, Quam venatrici voluit quae stare Dianae Cassa fides: templis tamen hic praesaga colendam Signabat puram Virgo Latonia matrem. Hospitis urbs vero tantae dignata benigno Accessu tantique memor non deses honoris Posteritas, pleno patrum acclamante senatu, Verbiparam, stabili dixit pro laude, parentem, Numinis hanc matrem postquam non posse vocari, Haeretico fremuit praesul Bizantius ore.