CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 262552 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/262552.

Nodus 262552 in documento vicic-k-jess.xml


24. Hoc avidi videre omnes quod fama ferebat, Sed maius rumore ipso caeleste parentis Prodigium; cupidusque illam qui dictus ab igne Mysta (urbis, tulit Antiochi quae nomina regis) Aspexit, quando populos transivit et oras Terra Syrissa tuas; cum perrexisset in urbem, Dilecto sobolis peregre sociata sodali Mater Amazoniam, summa et caelestis Amazon. Sermonae prius urbs, Ephesi modo nomine dicta est. Hac visa Antistes proprii tunc nominis implens Mensuram, caeli flammis Ignatius arsit. Hanc Solymis, Graio veniens de litore iudex Intuitus, non mortali de stirpe creatam Dixisset, Pandionia sed Pallade maius Numen, Eleusinae matris cultumque Dianae Promeritam, suscepta Dei nisi vera doceret Credulitas non esse Deas. Quae si Dea non est; Divinae, dixit, Virgo sed proxima formae.