CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 262336 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/262336.

Nodus 262336 in documento vicic-k-jess.xml


21. At genetrix licet alma prius nec muneris huius Esset inops, neque erat peregrini idiomatis expers, Quam Coptus Phario audivit sermone loquentem, Praesepis venerator Arabs, quam sensit et Indus Voce sibi nota pandentem arcana iacentis In stipula verbi; tamen adveniente recentis Ad robur legis, divino Flamine, matris Largo possessas cumulavit faenore dotes. Haud aliter, fontis saturo quam si influat aethrae Lympha cado, cui servandi nullum extat inane Humoris spatium, positi variare liquoris Desuper adveniens, poterit nova gutta saporem, Non tamen efficiet, pleno quin vase redundet Humor, et in partes circum simul effluat omnes. Sic pariter Charitum iam pleno corde replevit Flaminis adventus MARIAM, divinior esse Quae poterat non plena magis: torrentior esse Sic poterat neque plena magis, ut Numinis illo Imbre superfuso flueret fieretque refusae Virgineae torrens non unus copia lymphae. Inde fuit quod linguarum flammaeque peractis Prodigiis, haurire dedit prior omnibus illa Divinos veri latices et fundere plenos Flaminis accepti rivos, praesentibus orsa Christicolis: quo fonte ipsi quos spiritus idem Afflavit, primi lymphas hausere sodales. Hac authore novae praeconia legis eadem Iussa tonare die: nati doctrina per omnem Intonuit Solymam; doctis praeconibus ipsa Officium fidae praestare valente Magistrae. Lux eadem summum, MARIA suadente litantem Vidit Discipulum Cepham; sibi credita primum Qui tunc supremae retulit mysteria cenae: Quae matri et reliquis positam cingentibus aram, Facta est partitio communis victima pane.