CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 262093 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/262093.

Nodus 262093 in documento vicic-k-jess.xml


18. At mater postquam tacito lustrasset Olympum Intuitu, spectare auras si forte secantem Posset adhuc sobolem; cum spes ablata videndi Tota foret nati, tunc primum a prole calentes Figit humi vultus: nati vestigia saxo Pressa videt. Neque enim prius illa retorsit ab alto Lumina, quam sobolem postquam spectare potestas Cassa fuit. Tunc signa pedum lacrymisque rigavit Et labris pressit vultusque in marmore fixit. Dicebatque: “Piae rupes, felicia saxa, Signa cavata mei servare valentia nati! Ah, potius: durae rupes, immitia saxa, Non potuisse mei magis igne liquescere nati Et tota in laticem verti! Tamen approbo vestram Duritiem, tanto quam conservare sub aestu Par fuerat, facti memorem qua redderet orbem, Iudaeamque male fidei reprehenderet iste Divinus, victura pedum per signa Viator.” Ut vultum replevit saxo, conversa per axem Lumina vibrabat Virgo spatiumque legebat Quod praepes secuit natus, suspensa suorum Fine simul serieque operum prolisque liquescens Et desiderio et voto. Sed deinde morantem Ne forte adverso sufferret pectore matrem Turba redux, sequitur Solymam sociale petentes Discipulos nuribusque piis stipata recedit.