CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 262041 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/262041.

Nodus 262041 in documento vicic-k-jess.xml


17. Iamque propinquabat spatio quo Delius ultra Altius ire nequit. Nuruum comitata modesto Obsequio quoque mater adest, quo culmine montis Iam collecta stetit fratrum, studiosa magistri Posteritas; aliique, fides quos aequa vocatis Fratribus, instruxit rerum praeferre caducis Illecebris omni carituram fine salutem. Circumstant Messiam omnes; cui proxima stabat Dein grato amplexu, atque pari dignatus amoris Indicio socios, sublatus in aera, cunctos Prodigii novitate tenet, quibus ille levatis Ex alto formans bene signa precantia palmis, Nube levi tectus lucemque imitante vapore Aethereo saeptus, sese subducit amicis Luminibus, vacuo nequicquam haerentibus axi.