CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 261880 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/261880.

Nodus 261880 in documento vicic-k-jess.xml


15. Curva genu natum dicentem audivit eoque Ima situ genetrix abituro verba reponit: “I fili quò te Genitor tuaque ardua virtus Aeternaeque vocant palmae. Tua praemia fili Non moror: addo tuis, Victor divine, triumphis, Maternos ancillae humilis laetosque pusilli Pectoris affectus. I, Patris gloria, nate, Et caeli clausos aditus portasque reclude. Quod tua me vero, fili, Patrisque potestas Mortalem servare velit, subiecta paternis Imperiis, quidcumque meus praescripserit author, Non invita feram, cuius me legibus apto Ancilla: hac prima flagrant mihi viscera flamma. At vero, caelo et terris, prout didita semper Messiam te fama canet; quod viribus Orcum Pressisti et dura solvisti compede vinctos Isacidas, nostrum genus extremumque remotos Patris ad obsequium, consumpta labe vocasti Saxicolas; caelique aditus reserare beatos Quod divine paras servator, debita laudis Munera, cunctorum exilis tibi serva rependo. Quod crucis opprobrium passus, quod germinis ergo Corpus Adamei divino sanguine tinctus, Servitii crudele iugum, cervice reorum Abstuleris, scelerum domitor Ditisque superbi Victor (ab ignaro veniunt haec gaudia Iuda) Semper honos nomenque tuum tutique deinceps Servatae aeternum stabit tua gloria genti. Cuius nunc ego, terrigenum divine Redemptor, Auspicium leve, plus cunctis obstricta refundo.” Filius audivit dicentem et vertice prono Annuit effatis generosae matris, et ore Iucundus tacita tectum genetrice reliquit.