CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 261583 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/261583.

Nodus 261583 in documento vicic-k-jess.xml


13. Funeris interea domitor mandavit amatis472 amatis : amatas Discipulis perferre nurus quae nuntia praesens Implebat; quibus immortalis imagine vultus Saepius oblata, mortis calcata probabat Iura, sepulchrales flammis vitalibus umbras Cessisse et certis pressa nece vivere signis. Ille suis coram voluit iam saepe videri Discipulis, dubioque sui vitale triumphi Ostendit Dydimo latus atque a cuspide hiantem Agnosci vivam digito dedit indice plagam. Sex etiam deno stadiorum pulvere distans A Solyma, geminis comes ille sodalibus ivit, Ignotas voces vatumque effata resolvens, Ipse etiam ignotus, donec sub pane latere Assiduus, cerni fracto se pane dedisset. Iam montes Galilaea tui, iam litora norant Piscosumque tulit lymphae Cenerethidis aequor Vultum immortalem; quo praecipiente natantes In plagas venere greges liquidoque meanti Praebuit obsequium solido ceu marmore Nereus. Iam Cephae dederat Claves regnique futuro Duraturi aevo et fidei variabile nullis Casibus imperium, successorumque perennem Pastorum seriem dixit, nihil impare summae Iure potestatis, totum quae colligat orbem. Saepe sui vultus charae data copia matri, Multa suae fidei summosque domantia fasces Evoluit fata et cunctis celebranda cruentae Arboris et mortis populis opprobria, dixit. Quaeque fidem nactae servarent dogmata gentes, Plenius edocuit, puroque accenderat astrum Virgineae fidei vero, quo deinde nitorem Primae etiam peterent veri de lampade stellae. Luna velut claro solis perfusa sereno, Astrorum decus est et Phoebo absente videtur Esse alius Titan, noctis qui dissipat umbras, Stellarumque choros potis est damnare pusilli Luminis, obscura modicum distantis ab aethra – Sic genetrix divina suo splendore minores Eiusdem fidei lucisque excesserat ignes.