CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 261425 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/261425.

Nodus 261425 in documento vicic-k-jess.xml


11. Hic caput attollit genetrix telaeque volumen Pone iacere videt (nati quae membra superstes Mortua velabat sindon) hanc versat et ori Admovet et lacrymis rigat et sic ore profatur: “Dulces exuviae! Cur, ah, non debita matri Tegmina? Quis prohibet, divini staminis heres Ne fiam? Cruor hac pinxit sindone prolis Effigiem, meus est: sed quo mihi iudice tela Accedet, mea quae non est? Hanc legibus aequis Picturam nam tela trahit: mea sed tamen haec est; Artis enim summus valor est magnumque coloris Est pretium, sed tela rudis, quam pinxit amoris Ingeniosa manus, summumque hoc stamine lucet Artis opus: pretium supremo aequare colorem Nec valet excessu, nam sanguis Numinis ille est. Arti igitur linum cedat pretioque cruoris. Ergo mea haec tela est, aequo istud iudice stamen Possideo, quod lege fero: venit ista parenti Portio, divini spolium venerabile fati. Haec mea sed necdum tela est: succedere mater Orba nequit spirante nuru, cui posthuma proles Est uteri labor, extincto ventura iugali. Haec pariet totumque orbem generosa replebit Posteritas; fatumque unum numerosa sequetur, Quae caelum et terras teneat divina propago. Sponsae igitur cedat fecundo tela pudori, Qua semper memorem oblectet genitoris amati Progeniem, patrios discentem ex sindone vultus. At modo quis servanda vetat funebria matri Stamina, dum nurui commendatura potestas Adveniat? Nullum prae matre fidelior huius Depositi tutela premet: dabit esse relictae, Matris certa fides indemnia pignora telae.”