CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 261304 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/261304.

Nodus 261304 in documento vicic-k-jess.xml


10. Hic genetrix quamvis spectati certa fuisset Alloquio nati propriaque a luce tulisset, Ne dubia audiret viventis murmura prolis; Cum tamen usa foret moderati semper honesti Lege parens, suspecta novae praeconia vitae Victricis sobolis fieri se authore profecta Noluit; atque humilis tantum celavit amorem Primùm apparentis nati, sat gnara potentem Rectius immensa prout est virtute, daturum Signa triumphatae mortis manifesta Tonantem. Verba tamen matrum Zebedeidaeque repertum Indicium vitale probat gaudetque sepulchri Allata vacui fama tumulumque vetantis, Sed procul humano, revolutae robore petrae. Ipsa etiam nuruum socia pietate patentem Laeta videre specum; non quo sibi certior esset Intuitu quaesita fides, urgente sed antri Religione, solum nati funebre requirit. Nacta loci faciem, laetùm lacrymantibus orbam Prole subit speluncam oculis et protinus illo Fixa genu spatio, quod non animata sacravit Progenies, flexos inclinat ad oscula vultus, Et saxum labiis premit avellique recusat, Aspera prolixo perfundens marmora fletu. Atque ait: “O par sideribus Solymeia rupes, Saxa beata, necem passi complexa Tonantis Divinos artus! Spolium sortita quod unum Huic mortale dedi, sed Numine plenum Quamvis exanime humano sine flamine corpus Servastis, triplicem numerans a stipite lucem. Fortunate lapis, Iudaeae pectore petra Mollior, humanis exclusam cordibus istam Celasti quae fida facem: te muneris ergo Perpetuus celebrabit honor, seu turpis Idumen Vastabit Scytha, seu veniens sua fana Gradivus Ausonia flagrare dabit face; sanctior isti Stabit honor saxo, decus et reverentia stabit Barbaricosque inter vivet sua gloria fasces.”