CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 260803 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/260803.

Nodus 260803 in documento vicic-k-jess.xml


7. Agnovit sobolem genetrix (nil gloria vultum Mutavit, sed perfecit: nam quae abdita mente, In corpus mortale prius prodire negata Lux fuit; expletis concessa emergere fatis, Transiit in luteos artus), fuit utque precante Flexa genu, talis mansit, sic ore locuta: “Venisti tandem tuaque expectata parenti Exolvit promissa fides: datur ora tueri Nate tua, Stygis impavidos et cernere vultus. Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, Tempora dinumerans, nec te mea cura fefellit. Tertia iam properat terras lustrare diei Nate tuo nimium felix a funere lampas, Te modo cum Stygiis reducem venisse cavernis, Eversorem Erebi, simul et spolia ampla ferentem, Atque tuis lucem fatis debentia cerno. Praeda triumphalis, spolium immortale, vetusta Rapta Stygi probitas! Te vaticinate dolores Mysta meos video Simeon, Iosippe mearum Curarum te fide comes spectoque parentem Laeta Ioachimum: vobis nova vita seniles Difflavit rugas; mutati vertice cani. Caeterà ut aspexi mortales, forma beato Est eadem vultu; nisi quod compluribus aucta Dotibus aspiciam quae quondam corpora vidi. Vosque mei nati reliqui salvete sodales Exciti tumulo patres et gloria Iudae!” Dixerat haec Virgo, prono quam vertice cuncti Reginam summo Charitum splendore micantem, Propitiique sibi matrem Victoris adorant. Tum natus: “Tua me, genetrix, tua tristis imago Saepius occurrens, Erebi certamine victo, Vultum immortalem materno offerre dolori Praesentem voluit: primam te cernere nostras, Inferni decuit populati insignia, palmas. Calcavi Stygios postes; concessit Olympum Iam genitor, quantumque meis satis expedit isto Orbe relinquendis fideique ad bella parandis Discipulis, suscepta quater mihi dena dierum Est mora. Flammiferis demum mea redditus astris Adducam patri spolia et caeli ostia pandam. Et quia me duri pressi victoria fati, Nunc pavido nomenque meum non ferre potenti Terribilem dici effecit, commune laboris Munus habe, perpessa mei commune doloris Supplicium genetrix: domitus tibi serviat Orcus, Teque Erebi paveat rabies inimica, tuique Nominis aeternos reverentia torqueat hostes. Haec tua vis primumque tui regalis honoris Auspicium; donec caeli terraeque potestas Adveniat supparque meae lux aurea fronti. Nunc vero domiti quo se mea latius Orci Gloria diffundat vitaeque necisque statera Quod mea sit, certis et mundum testibus istam Docturis fundabo fidem: tamen ante serena Quam Caeli convexa petam, te plura docebo. Nunc tibi quod notum est, opus est aliisque patere, Me tumuli vacuo immortalem vivere saxo.” Plura tulit natus, nato quoque plura fuere Quae retulit mater: fari aut comprendere tentet Quis MARIAE tamen, aut victoris verba Tonantis? Hic immortalis vultus splendore parenti Exhibito fatique omni maerore soluta, Fronte pari reliquos abiens solatur amicos.