CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 260575 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/260575.

Nodus 260575 in documento vicic-k-jess.xml


3. Ut primum aeternae, proprios induxit in artus Primitias vitae, mox ad sua corpora mentes Ire iubet; quas sicca etiam sub membra reverti Non vacuus promissor erat: mora nulla, sepultos Quaeque suos cineres movet atque ossa arida nectit Corporis in molem. Exanimes queis fusa per artus Vita, subit resides massas animatque vetustum Possibilemque mori carnis transgressa vigorem. At reliquae vero mentes, quibus arida necdum Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris; Felices aliàs animae, quibus inde molestum Et nil triste venit, quarum est suprema voluptas Libertasque ratum statuit quod Numen habere, Exultant pariter, sociis in carne resumpta Mentibus applaudunt, tantumque nitoris habentes Corporis exuvias, tantumque micare sepultos Mirantur cineres. Aderitque ubi Numinis aequa Fatorum series, paribus sua stringere membra Dotibus expectant, abituro in sidera caeno.