CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 259781 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/259781.

Nodus 259781 in documento vicic-k-jess.xml


38. Hic aderat locuples Arimathaea urbe senator Iosippus (gratum genetrici et amabile nomen) Auditam Christi monitis sperare salutem Instructus, soboli quem procurare supremum Funeris officium, pietas materna poposcit. Nec mora, festinans (aderat audacia facto, Non timuisse palam Christum hac virtute fateri) Ingressus Solymam, impavidus petit ora Latini Praesidis atque animi ferventior orat humandi Corporis arbitrium. Concedit posse rogatus Funereo Praeses tractum cruce condere saxo. Ille volat Tyriaeque accepta sindone telae, Mox pretio myrrhae lacrymas aloesque probatum Unguem emit, multas aequantia pondera libras Culminaque assumpta repetit poenalia merce. Ut citus advenit (neque enim mora torsit euntem, Lumine iam prono) stantem sub stipite matrem Reclinemque trabi caput amplexumque morantem Repperit et sacro tristem dantem oscula ligno Quae nequiit nato; et lacrymis maesta ora rigantem Aspersa tellure videt corpusque tuendo Exanime, augustum quid nescio contemplantem. Hanc Arimathaeus grato cum praesidis heros Accedit placito corpusque indemne daturam Myrrham aloë mixtam telamque ad funeris usum, Sindonis immodicum stamen velumque ferebat. Grata parens vidit servantes membra liquores Linaque sidonis, quae mox e stipite natum Deponi poscit nec religiosa virorum Adstantum segnis pietas: pars forcipe clavos Demere cumque opus est ferrum auxiliare referre, Pars dare consilium positisque incumbere scalis, Suppositura manus oneri pars bracchia tendunt. Pars superiore trabes ascensu et fune ligatum, Ne praeceps abeat sensim demittere corpus. Admovet et palmas genetrix onerique ferendo Aptat: ibi numero triplex, sua dulcior omni Nectare, clavorum pervenit ad oscula cuspis Implevitque sinum; gratum de gentibus ortae In munus ventura novae cimelia sponsae: Quae sponsi genetrix nurui asseruanda recepit.