CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 259500 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/259500.

Nodus 259500 in documento vicic-k-jess.xml


35. Nec sola haec maestae, nati sub morte potestas Accessit matri: est alius qui hoc funere crevit Matris honor; tacita moriens quem voce parenti Exposuit soboles, patris memorabile donum. “Tu siquidem”, extremis proles huic vocibus infit, “Fida meae mortis comes atque invicta mearum Poenarum aspectu martyr fortisque fuisti; Te penes humanae arbitrium finale salutis Esse pater voluit, fati mortisque potentem Te Dominam elegit. Tua cui materna, supremum Luctanti dederis suffragia, deseret illum Nec genitor nec ego, sed labe solutus, Abrami In gremium, grates tibi ferre paratus, abibit.” Laeta tulit donum genetrix, cui pectoris ingens Terrigenas servare aestus pietasque calebat. Utque fuit maerens altique in tabe doloris, Ostendit pressis animi solacia palmis. Respiciens post tergum oculis videt arbore fixum Vicinum lateri fatis concedere Dismam. Latro fuit Dismas: illum miserata, quod ante Pendentem adversa trabe correxisse sodalem, Illotas soboli voces foedo ore vomentem Audisset, subito natum hic Virgo precata est: “Hunc dona mihi, nate, reum mortisque soluta Sentiat esse tuae tibi cuncta piacula poena. Congruit et meritum: non te subsannat ut alter Teque illudentem socium multo increpat ore; Seque reum fassus, vacuum te criminis infit. Iste meae fructus virtusque sit ista receptae Prima potestatis!” Cui mox “Servabitur ille!” Filius arcana respondit voce. Loquentem Ut Virgo recepit, veluti maerore subacto, Tristia Virgineae correxit nubila frontis. Nec mora mutatur Dismas patrataque plangit1124 plangit : plangis Crimina, concutitur scelerum maerore doletque Et veniam petit et fixum trabe Numen adorat Seque animi memori poscit post fata teneri. Talibus hunc subito verbis affatur Iesus: “Non prius obscurae sese caligine noctis Involvet tellus, quam tu mea regna beatus Possideas.” Tanta est hoc fati in limine mater. Illa meos oro talis consumet agones.