CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 259410 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/259410.

Nodus 259410 in documento vicic-k-jess.xml


34. Viderat haec mater, neque enim sua lumina flexit, Quam nati studiosa sui effecitque tuendo, Ut trabe suspensae sobolis nova vulnera, cordi Virgineo nova plaga foret, cui pectora sensu Paenè pari fuerant laceratae prolis imago. Arbore poenali nato confixa pependit Pressa animi maerore parens. Quae ferrea ligno Progeniem cuspis, matrem quae fixit amoris Cuspis erat; quamvis eadem fixisset utrumque Placabat pendens offensum victima patrem Filius, illa suo stabat comes hostia nato. Fixa trabi1076 trabi : trahi moritur soboles; consumitur imis Illa nec immoritur poenis, restaret ut unum Titane occaso, Phoebes mortalibus astrum. Quantumvis fidei Titan occumberet author, Lux fuit haec fidei, duri caligine lethi Quae lacrymarum ipso in pelago tranquilla micabat. Inde maris sidus dictam modo iure putabo, Quae Solymas inter salvo splendore procellas Enituit tantique inter discrimina fati, Mortis inaudita cum tempestate solutus Occubuit Phaëton, stellis fugientibus unum Hoc sidus clara fidei tunc luce refulsit. Hinc sibi promeritis Neptunia flectit habenis Regna potens Virgo pelagoque immite furenti Imperat, audacem frenis torquentibus aestum.