CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 259276 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/259276.

Nodus 259276 in documento vicic-k-jess.xml


32. Quis dolor est, divina parens, conferre dolori Quem potis est natura tuo? Sunt luctibus omnes Fetae urbes: nurus haec sobolem gemit, illa parentem, Ista virum deflet; morbis cruciantibus alter, Carceris hic gravibus poenis, discrimina famae, Tristis opum iactura alius rerumque rapinis Pauperie torquente dolet. Licet ipsa dolorum Patria sit tellus qua vivimus, omnibus illa Est tamen aerumnis impar producere matris Tristius exemplum, non insuperabile luctu Virgineo: nec te excipio Sipyleia mendax Facta parens Niobe natorum funere marmor. Vera tamen fuerit Niobe, sed marmore verti Non amor hanc sobolis, sed mentis caeca subegit Ambitio insanusque tumor, Latoia postquam Sacra sibi fieri poscens agnovit amara, Auxilio prolis sese Titanide victam. Purus amor sobolis quam sic lugere dedisset, Poenarum ut nati vehemens extinguere maeror Hanc posset, virtus animi nisi firma stetisset, Una fuit Virgo. Poenarum filius esse Rex voluit, propriae fluxit cui purpura venae; Pallore emicuit genetrix, Regina dolorum: Si dispar color est, dolor est communis utrique.