CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 259035 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/259035.

Nodus 259035 in documento vicic-k-jess.xml


30. Auditis nati poenis, quas cominus ipse Vidit Ioannes rediensque in tecta dolenti Nuntius exposuit matri. Pressisset opacas Lux ubi prima umbras, moriturae prolis amato Discipulo stipata, gemens lacrymasque profundens, Aede migrat Virgo, fidus cui iunxerat ardor Cognatas etiam vacua ad solacia matres. Festinat tectoque tenus progressa Latini Praesidis, ad populi fremitum strepitumque sonantum Flagrorum et male compositae convicia plebis Acurrit gemebunda, sui praesaga doloris. Et quae poenarum sensu, quibus impigra natum Urgebat feritas, poterat moritura videri, Cernere sub manibus natum crudelibus optat. Spectavit, stetit: o virtus heroa, virile Robur, stare isto MARIAM potuisse sub ictu. Qualis hic afflictae penetrans praecordia matris Ensis erat? Tamen exanimem non reddidit, Orci Fila potens resecare mucro; sed saevior inde Horridiorque fuit, quod citra funus, acerbas, Viscera non citra plagas materna feriret. Illa doloris erat cuspis, non funeris ensis.