CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 258364 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/258364.

Nodus 258364 in documento vicic-k-jess.xml


25. Huic genetrix maesto nimium sic ore reponit: “Nate, mihi supremus amor, suprema voluptas Supremusque dolor! Quis matrem occumbere ferro, Atque odium populi pro te sufferre rogantem Nate dabit? Levior proprii mihi funeris esset Impietas, quam, nate, tuae tristissima mortis Cernere maternis discrimina praevia fatis. At quia vile mei pretium, neque iusta piandis Poena foret noxis maternus sanguis, amori Cedo lubens horae, quae te moriente salutis Adveniet, cuius nocuum spes torquet Adamum. Si ventura movet generis te gloria nostri, Ah nate, ah, pretium sceleris depone tuosque Sanguinis immenso numera pro foenore rivos. Laeta tuae mortis fructum, sed maesta dolensque Triste feram pretium: patiar crudele meisque Luctibus immoriar, quorum praesaga laborant Viscera, quae saevus fati iam concutit horror. Quo tuus impellit patrisque aeternus amoris Imperat excessus, soboles mea, vade, tuoque Sanguine formosus maculam lavet oris Adamus. At veluti natum genetrix tam dira ferentem Nulla umquam aspexit, talem te prima videbo; Sic veluti matrem nullus tam triste dolentem Filius aspexit, talem me primus habebis. Barbara si patulum feriet tibi lancea pectus, Me gladius caedet. Cuspis tamen illa futura Qualis, adhuc dubito. Fuerit quaecumque, sed illa Et dolor et vulnus fiet crudele sub illa.” Haec memorans largo fletu simul ora rigabat Inque recedentem ad suprema pericula natum, Dum licuit, vultus oculosque immota ferebat.