CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 257342 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/257342.

Nodus 257342 in documento vicic-k-jess.xml


14. Ut sua defluxit doctis congressibus hora, Excessu legis procerum, promiscua plebis Inter, adest Mariae natus; cui obvia mater, Sed procul a turba, maesta sic voce profatur: “Quale opus est hoc, nate, tuum non suave parenti? Nate, meo et patris tanto quaesite dolori!” Cui soboles divina infit: “Quae causa laboris Est vestri? Quis quaerendi vos possidet ardor? Forsitan ignaros pietas vos esse volebat Me placito numquam obniti, nec deesse paterno?” Tunc faber agnovit, vere ac sublime locutum Cum Solymae haesisset, iuvenem, dum “Colligat unum Vespere nos tectum” admonuit; se patria dixit Iussa secuturum semper: divina parentis, Non sua, tunc fuerat quod vota implere voluntas. Paruit is Iosippo etiam maestaeque parenti, Aetherei dum iussa puer genitoris obivit, Conscius his semper placitum caeleste probari. O divine puer, cuius cum patre voluntas Est eadem, nostra hoc animi nutantia facto Arbitria informas, dum sic contraria matrum Lamenta aethereis monstras postponere iussis! Hic tamen alta patris postquam mandata secutus, Terreni dictata uteri non degener audit Imperia et iussos aequa capit ore labores. Ille etenim donec spargendis apta veniret Seminibus veri et monitis caelestibus aetas, Virgineae constans humilisque haerere parentis Vocibus et iuncti materno foedere fabri, Non fuit istorum – mirum! – tam vile iubentum Obsequium, cui non subito se tanta pararet Maiestas nutusque velut sequeretur heriles Astrorum princeps hominumque aeterna potestas Serviles curas praecepta iubentia servat. Ille leves patris, lignis fabrile dolatis Augebat census: duram tractare securim Et terram versare potens mercede refusa, Aut iuga simplicibus terrae opportuna colonis, Aut sola scissuris aptabat aratra iuvencis. Quodque crucem referebat opus, iucundus agebat, Unde trabes tectis et postibus altaque botris Fulcra, suae mortis iam laetus imagine panxit. At reliquum cunctis ignavus et omnibus optans Apparere rudis, decor et sapientia mentis Aeternae, sexti complevit tempora lustri.