CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 256907 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/256907.

Nodus 256907 in documento vicic-k-jess.xml


10. At genetrix, cui maternus referebat amato De puero peiora timor, vix voce dolorem Prodiderat, sed multa gemens altumque Tonantis Consilium, quo cuncta infans amissus agebat, Contemplans: matrem quod vellet habere severis Forsitan absentem fatis, quid triste pavebat. Iam vel aberrantem per devia iamque volentem Vivere matre procul, iam vel suscepta salutis Humanae initia, aut caelum petiisse, paterna Sede reversurum, postquam praescripta vocaret Poenarum mortisque dies. Vel forsan iniquus Inventum Solymae patriis si manibus heres, Herodes soboles, caesum crudele litasset. Sollicitum tali feriebat imagine pectus, Hisque timor formis matrem torquebat amantem. Certa tamen, quidcumque fuit, sublime fuisse Consilii caelestis opus, divina valeret Quod neque virginei falli sapientia nati. Hoc luctus conata suos componere vero, Non potuit quae mater erat, cui dulcia prolis Lumina, totus amor: possetque ea perdita luctum Tollere, maternum si tollere vellet amorem. Excitat hunc absens soboles, magis unde gemebant Viscera maternae pro mole paventia flammae. Illa ut summus amor, vel prout miranda parentis Urgebat pietas, vel ne materna vacaret Cura minus, toto sibi dulce requirere pignus Proposuit vitae spatio, non simplice donec Victa dolore cadat; moriensque beatior isto Funere, divinae sobolis consumet amorem. Nec iam vana suis Aegyptia sacra triumphent Commentis, ubi quaesitum non cessat Osirim Flere Isis; veram siquidem Iudaea dedisset Historiam amissum Mariae quaerentis Iesum; Inquiri tanto si suave fuisset eidem Virgineae matris nutritorisque labore. O excelsa parens, materni imitabile numquam Prodigium affectus, cui non imitabile puri Ventris erat germen! Si tantum absentia nati Lumina deploras, quid erit cum funeris author Iuda sui saxo te non absente ligatum, Innocuum caedet flagris crudelibus Agnum? Quid cum divinum plusquam centena cruorem Plaga vomet totidemque videbis hiantia praesens Vulnera, lassatis rabies cum caeca lacertis, Ipsa etiam saevis penetrabit ad ossa flagellis? Quid, sua Romanus scribet cum funera praeses Iudaeo clamante crucem? Quid stipite pressum Cum maesta aspicies? Quid ubi nudata cruento, Te coram, ô genetrix, pendebit victima ligno? Disce minora pati, te, dum graviora videbis, Extinguat ne tortor amor! Sed flectere matris Quis potis est, qualem nec mors avellet amorem?