CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 256759 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/256759.

Nodus 256759 in documento vicic-k-jess.xml


9. Iamque soporiferis faciem velaverat umbris Vesper et ablato poterat iam lumine nemo Eminus agnosci. Luctu turbata parentis Viscera cognatos, variis quos copia fecit Dispergi hospitiis, visa de prole requirunt. Accepit quod patrum aliqui docuere: propinquis Urbe migrare suis iunctum vidisse, parentum Verba auscultantem iuvenem et pia multa ferentem; Qui tamen ignaro comitatu avulsus et ultra Non visus; quo versa solo vestigia pressit, Nil erat, unde parens poterat turbata doceri. Sic ignari omnes respondent omnia votis Dissona maternis: quo se converteret illa Non habuit, torquens animum sed saevus amaror Obruit et quovis ferri crudelior ictu Anxietas tristisque repertum ingressa mapale Consedit depressa animo maestosque volutat Pectore, divinus fatum quod pertulit infans. Et prope par animi, casu conflatus acerbo Iosippum tenuit dolor, importuna vocantem Sidera, nocturnis solem remorantia flammis. Quaerendi studio iuvenis, lentum ille putabat Plus solito, Arctorum currus agitare Bootem. “Exorere ô citius, nove sol” aiebat, “et ortu Fac alium reperire tuo, materna secantem Amissumque mihi lacerantem pectora solem. Fortunati ignes, felicia lumina, stellae, Quae numquam rutilum qui vestra est vita, doletis Occubitu Titana premi. Sublime vagantes Non maerent hac sorte faces; amissa reliquit Nos tamen augusti facies clarissima Phoebi. Ah tanti, vacuam stellae quae pingitis aethram, Vos moveat iactura boni. Monstrate latentem Insigni radio iuvenem, nova flamma coruscet Maiores solito tectis felicibus ignes, Degit ubi nostri lampas divina sereni. Servo memor vestrum, quale exhibuistis Eois Regibus obsequium; nec erat descendere caelo Difficile aut durum terraeque propinqua secare Climata, Memnonidas donec famulare sequentes Lumen, Ephrataeum deduxissetis in antrum, Natus ubi noster, qui nos modo separat, infans Gentibus indulsit primos praesepis amores. Sic nobis signate viam certoque docete Lumine, queis habitat noster regionibus ardor. Ibimus has omni posito terrore per umbras, Vestra secuturi radiorum praevia, stellae.”