CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 256132 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/256132.

Nodus 256132 in documento vicic-k-jess.xml


4. Ex quo Niliacum post terga reliquit Anubim Sacra Domus propriosque adiit revocata tribules Occurrit primus Solymaeis ritibus ingens Festorum paschalis apex; ubi menstrua lampas Quatuor atque decem lumen solare diebus Integra collegit tangens superansque priorem Aequidiem, verno Hebraeis quae sole ferebat Initium noti fastis popularibus anni. Paschae autem festos, hilari complebat Idume Hebdomas una dies, faciens memorare solutos Aegypto et profugos divisa per aequora patres. Tunc ea divinam, servandis legibus aequam Religio monuit matrem Solymaea Tonantis Limina et augustas venerari protinus aras.