CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 255304 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/255304.

Nodus 255304 in documento vicic-k-jess.xml


36. Viderat augustum ter crescere coniuga flumen Virginitas tumidumque suo prodire ter alveo, Gurgite turbato, riparum compede stringi Nilum indignantem, crudelis vivere postquam Desiit Ascalides, aliique in fata puelli Immites donec (neque enim rex solus iniquus Infanti) diro periissent funere mystae. Afrorum postquam rabie maiore leonum Pavisset naturae hominum rex degener iras, Quas brutali animo dominandi saeva cupido, Aut male suada Erebo veniens impressit Erinnys, Caede tot infantum desperatique parentum Fletibus et populi lacrymis. Vix caede peracta Infelicem animam carnique haerere negantem, Consumptae innumeris a vermibus, exhalavit. Aequa Dei virtus! Tanta qui strage virilem Saeviit in sexum, qua vir fuit ille, severam Est magis expertus Nemesim, perpessus edaces In sexu, coesi sexus pro crimine vermes. Verme perit modico, numerum cui copia fecit Immodicum; parvos quod iniquas ille secures Torserit in pueros, nec vermis copia vindex Debuit esse minor, fuerit quam barbara prolis Innocuae caedes, nulli numerabile lethum.